Bible

 

Genesis 18:8

Studie

       

8 Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis : ipse vero stabat juxta eos sub arbore.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2149

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2149. ‘Ecce tres viri stantes super illum’: quod significet Divinum Ipsum, Humanum Divinum et Sanctum procedens, constare potest absque explicatione, nam unicuivis notum est quod Trinum sit, et hoc Trinum Unum; quod Unum sit, in hoc capite manifeste patet, nempe vers. seq. 3, ubi dicitur, ‘Dixit, Domine mi, si quaeso inveni gratiam in oculis Tuis, ne quaeso transeas 1 ’, quae dicta ad tres viros: insuper vers. 20, Et dixit, Revertendo revertar ad te 2 : vers. 13, ‘Et dixit Jehovah ad Abraham’: vers. 15, Dixit 3 , Non, quod risisti': vers. 17, Et Jehovah dixit, Num celans Ego ab Abrahamo, quod Ego faciens?: vers. 19, ‘Quia novi illum’: vers. 20, ‘Et dixit Jehovah’: vers. 21, ‘Descendam et 4 videbo, num secundum clamorem ejus, qui venit ad Me, fecerint consummationem, et si non, cognoscam’: vers. 23, 5 Abraham dixit, Num etiam delebis justum cum impio?: vers. 25, ‘Absit Tibi, a faciendo 6 secundum rem hanc, absit Tibi’: vers. 26, ‘Et dixit Jehovah, Si invenero quinquaginta justos, parcam toti loco propter eos’: vers. 27, ‘Suscepi ad loquendum ad Dominum meum’: vers. 28, ‘Num disperdes in quinque totam urbem? et dixit, Non perdam, si invenero ibi 7 quadraginta quinque’: vers. 29, ‘ 5 Addidit adhuc loqui ad Ipsum: dixit, Non faciam propter quadraginta’: vers. 30, ‘Ne succenseatur 4 Domino meo, dixit, Non faciam, si invenero ibi triginta’: vers. 31, ‘Suscepi ad loquendum ad Dominum meum; dixit, Non perdam propter viginti’: vers. 32, ‘Ne quaeso succenseatur Domino meo: et dixit, Non perdam propter decem’: vers. 33, ‘Et ivit Jehovah, quando absolvit loqui ad Abraham’ Exinde constare potest quod per ‘tres viros, qui apparuerunt Abrahamo’ significatum sit Divinum Ipsum, 8 Humanum Divinum et Sanctum procedens, et quod Trinum in se Unum sit: in sensu interno agitur hic de Jehovah quod apparuerit Domino et quod Dominus hoc perceperit, sed non per apparitionem, qualis fuit Abrahamo; nam quod tres viri visi Abrahamo, est historicum verum, sed repraesentat Divinam Perceptionem seu perceptionem ex Divino quae fuit Domino cum in humano, de qua perceptione in sequentibus agitur.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts desuper servo tuo.

2. The Manuscript inserts juxta tempus hoc vitae.

3. The Manuscript inserts Negavit Sarah et.

4. The Manuscript inserts quaeso.

5. The Manuscript inserts Et.

6. ad faciendum, in the First Latin Edition

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.