Bible

 

Genesis 18:24

Studie

       

24 si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul ? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo ?

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 468

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

468. SENSUS INTERNUS

Ex illis quae in priore capite dicta et ostensa sunt, constat quod per ‘nomina’ significatae sint haereses et doctrinae; inde constare potest quod per nomina in hoc capite nec significentur personae sed res, et hic doctrinae, seu Ecclesiae, quae conservatae sunt, utcumque etiam mutatae, ab antiquissima Ecclesia usque ad Noahum. Sed cum Ecclesia se ita res habet, quod temporis tractu decrescat et tandem remaneat inter paucos; pauci illi apud quos remansit tempore diluvii, vocati sunt Noah.

[2] Quod decrescat vera Ecclesia et maneat apud paucos, constare potest ab aliis Ecclesiis quae similiter decreverunt; qui remanent, in Verbo vocantur ‘reliquiae’, ac ‘residuum’, et quidem

‘in medio seu meditullio terrae’: in universali se res habet sicut in particulari; seu sicut in Ecclesia, ita in singulis hominibus: nisi apud unumquemvis a Domino conservarentur reliquiae, non potuisset non perire aeterna morte, nam in reliquiis est vita spiritualis et caelestis; similiter in communi seu universali, nisi forent semper aliqui apud quos Ecclesia seu vera fides, periret genus humanum; nam propter aliquot, ut notum est, conservatur civitas, immo totum quoddam regnum. Se habent illa sicut in homine cor; quamdiu cor integrum est, circumjacentia viscera possunt vivere; at cum illud languidum, tales occupat omnia et moritur homo. Reliquiae ultimae sunt quae significantur per ‘Noahum’, nam ceteroquin, ut in cap. seq. vers. 12 constat, ‘tota terra corrupta erat’.

[3] De reliquiis illis apud hominem quemcumque et in Ecclesia, agitur passim apud Prophetas; ut apud Esaiam,

Relictus in Zione, et residuus in Hierosolyma, sanctus dicetur Ipsi, omnis scriptus ad vitas in Hierosolyma, cum laverit Dominus sordes filiarum Zionis, et sanguines Hierosolymae abluerit e medio ejus, 4:3, 4;

ubi de reliquiis, per quas significantur reliquiae Ecclesiae, tum hominis Ecclesiae, praedicatur ‘sanctum’; nam residui in Zione et Hierosolyma, ideo quod residui, non potuerunt sancti esse: similiter apud eundem,

Erit in die illo, non addent amplius reliquiae Israelis, et evasio domus Jacobi, inniti percussori suo; et innitetur Jehovae Sancto Israelis in veritate; reliquiae revertentur; reliquiae Jacobi, ad Deum potentem, Esai. 10:20-22:

apud Jeremiam,

In diebus illis, et in tempore illo, ... quaeretur iniquitas Israelis, sed non illa; et peccata Jehudae, et non invenientur; quia condonabo ei, quem residuum fecero, 50:20:

apud Micham, Erunt reliquiae Jacobi in medio populorum multorum, sicut ros a cum Jehovah, sicut imbres super herba, Michas 5:6.

[4] Residuum, seu reliquiae, hominis aut Ecclesiae, repraesentatae quoque sunt per ‘decimas’, quae sanctae fuerunt; inde quoque numerus decimarius sanctus, quare de residuis praedicantur decem; ut apud Esaiam,

Removebit Jehovah hominem, et multa 1 relicta in medio terrae; et adhuc in ea pars decima, et revertetur, et erit ad exterminandum, sicut quercus et ilex, quando 2 ejicitur stirps de iis, semen sanctitatis stirps ejus, 6:12, 13;

ubi residuum vocatur ‘stirps sanctitatis:’ apud Amosum, Sic dixit Dominus Jehovih, Urbs exiens mille, residuos faciet centum, et exiens centum, residuos faciet decem domui Israelis, 5:3;

in his et pluribus locis in sensu interno significantur reliquiae de quibus: quod propter reliquias Ecclesiae conservetur civitas, constat ex illo quod dictum Abrahamo de Sodoma, Abrahamus dixit, Forte inveniantur ibi decem; et dixit, Non perdam propter decem, Gen. 18:32.

Poznámky pod čarou:

1. Schmidius has multiplicabitur deserta; the KJV (1611) translates ‘a great forsaking’; the Revised Version (1881-1885) ‘The forsaken places be many’. Note that Swedenborg has relicta not reliquiae, and thus gives the correct translation of the Hebrew

2. From the Hebrew it seems that the clause might read quae quando ejicitur: stirps est in iis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.