Arcana Coelestia # 2148
2148. Quod ‘sustulit oculos suos’ significet quod viderit intra se, constat a significatione ‘tollere oculos’; per ‘oculos’ in Verbo significatur visus interior seu 1 intellectus, ut constare potest a locis n. 212 citatis inde ‘tollere oculos’ est videre et 2 percipere illa quae supra se; qua interiora sunt, in Verbo exprimuntur per superiora, sicut sursum spectare, tollere oculos ad caelum, alta cogitare 3 , et hoc ex causa qui homo putat 4 caelum in alto esse seu supra se, cum tamen non in alto est sed in internis; ut cum homo in caelestibus amoris est, caelum ejus tunc est intra illum, videatur n. 450; inde liquet quod ‘tollere oculos’ significet videre intra se.
Poznámky pod čarou:
1. The Manuscript has aut.
2. The Manuscript has seu.
3. The Manuscript places this before tollere.
4. The Manuscript has putavit.