Bible

 

Genesis 17:9

Studie

       

9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2048

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2048. Quod ‘natus domus’ significet caelestes et quod ‘emptio argenti’ significet spirituales, ita qui intra Ecclesiam, constat a significatione ‘nati domus’ quod sint illi qui intra domum, ‘domus’ in Verbo significat caeleste, quia hoc intimum, unde per ‘domum Dei’ significatur in universali sensu regnum Domini, in minus universali, Ecclesia, in particulari, ipse homo in quo est regnum seu Ecclesia Domini; quando homo dicitur ‘domus’, significatur caeleste fidei apud eum, quando ‘templum’, significatur verum fidei apud eum; ita hic per ‘natum domus’ significantur 1 caelestes. Quod autem emptio ‘argenti’ seu ‘emptus argento’ significet spirituales, constat ex significatione ‘argenti’ quod sit verum, ita spirituale fidei, de qua in Parte Prima n. 1551:

[2] caelestes dicuntur qui sunt in amore in Dominum, et quia Antiquissima Ecclesia quae ante diluvium, in illo amore fuit, erat Ecclesia caelestis: spirituales dicuntur qui in amore 2 erga proximum, et sic in vero fidei: talis fuit Antiqua Ecclesia quae post diluvium; de distinctione inter caelestes et spirituales pluries actum est in Parte Prima. Quisque videre potest quod hic arcana caelestia sint, nempe quod circumcidendi essent nati domus et empti argento, tum quoque filii alienigenae, et quod illi 3 nominentur, et hoc aliquoties, ut in vers. seq. 13, 23, 27, quae arcana non patent nisi ex sensu interno, nempe quod per ‘natos domus’ et ‘emptos argento’ significentur caelestes et spirituales, ita qui intra Ecclesiam, et per ‘filium alienigenam qui non e semine’, illi qui extra Ecclesiam.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has intelliguntur.

2. The Manuscript has charitate.

3. The Manuscript has hi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.