Bible

 

Genesis 17:9

Studie

       

9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2045

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2045. ‘Circumcidetur vobis’: quod significet purificationem constat a repraesentatione et significatione ‘circumcisionis’ quod sit purificatio ab amoribus spurcis, de qua supra n. 2039. Qui in amoribus sui et mundi sunt, nusquam credere possunt quod in tam spurcis et immundis sint, sicut actualiter sunt: quoddam enim volupe et jucundum est quod mulcet, favet, et adblanditur, et facit ut vitam eam ament: praeferant omni alii vitae, et sic putent nihil mali inesse; nam quicquid favet alicujus amori et inde vitae, creditur esse bonum; inde etiam rationale consentit et suggerit falsa quae confirmat, quae occaecant in tantum ut nihil 1 videant quid amor caelestis, et si viderent, corde suo dicerent esse quoddam miserum, aut quoddam nihil, aut quoddam phantasiae simile, quod animum tenet sicut in aegritudine:

[2] sed quod vita amoris sui et mundi cum ejus voluptariis et jucundis sit spurca et immunda, constare potest cuivis 2 si ex rationali facultate qua donatus est, cogitare velit; amor sui est ex quo omnia mala quae destruunt societatem civilem; ex illo ut ex immundo puteo scaturiunt omnia odia, omnes vindictae, omnes crudelitates, immo omnia adulteria; qui enim se amat, alios omnes qui sibi non serviunt aut honorem praestant aut favent, vel contemnit vel vituperat vel odio habet, et cum odio habet, non spirat nisi vindictas et crudelitates, et hoc quantum se amat; ita amor ille est destructivus societatis et generis humani; quod talis sit, videantur etiam quae in Parte Prima de eodem dicta sunt n. 693, 694, 760, 1307, 1308, 1321, 1506, 1594, 1691, 1862: quod amor sui sit spurcissimus in altera vita, et e diametro oppositus amori mutuo in quo caelum consistit, in sequentibus etiam, ex Divina Domini Misericordia, dicetur;

[3] et quia inde sunt odia, vindictae, crudelitate: et adulteria, inde sunt omnia quae peccata, scelera, abominationes, et profanationes vocantur; quare cum ille in rationali hominis est, inque ejus externi hominis cupiditatibus et phantasiis, tunc influxus amori, caelestis a Domino continuo arcetur, pervertitur et contaminatur; est sicut foedum excrementum 3 , quod omnem odorem suavem dissipat: immo conspurcat; et est sicut objectum quod radios lucis continue influentes in tetros et nigros colores vertit; et est sicut tigris et serpens qui adblandimenta respuit, et eos qui cibos porrigunt, morsu et veneno necat; aut sicut homo facinorosus qui intentiones etiam optimas aliorum, ipsaque beneficia in vituperia et malitias vertit: inde constat quod amores illi, nempe sui et mundi, sint qui per praeputia repraesentantur et significantur quae abscindenda.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has nihilum.

2. The Manuscript has qui.

3. The Manuscript has excrementitium.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Genesis 26:24

Studie

       

24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens : Ego sum Deus Abraham patris tui : noli timere, quia ego tecum sum : benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.