Bible

 

Genesis 17:9

Studie

       

9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

Bible

 

Actus Apostolorum 7:8

Studie

       

8 Et dedit illi testamentum circumcisionis : et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo : et Isaac, Jacob : et Jacob, duodecim patriarchas.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 389

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

389. Quod ‘omnis inveniens occideret’ sit quod omne malam et falsum perderet eam, sequitur inde; se enim ita res habet: cum homo privat se charitate, tunc separat se a Domino; sola charitas, seu amor erga proximum et misericordia, est quae conjungit hominem Domino; absque charitate est disjunctio; cum disjunctio, tunc sibi seu proprio relictus est; quicquid tunc cogitat, est falsam, et quicquid tunc vult, est malum; haec sunt quae occidunt hominem, seu faciunt ut nihil vitae habeat.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.