Bible

 

Genesis 17:9

Studie

       

9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

Bible

 

Actus Apostolorum 7:8

Studie

       

8 Et dedit illi testamentum circumcisionis : et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo : et Isaac, Jacob : et Jacob, duodecim patriarchas.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1162

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1162. Quod per ‘filios Hami’ significentur quae fidei separatae sunt, inde sequitur; ut sciri possit quid Ham, et inde quid filii Hami sciendum est quid fides separata a charitate; fides separata a charitate est nulla fides; ubi nulla fides, nullus est cultus, neque internus neque externus; si aliquis cultus, est cultus corruptus, quare per ‘Hamum’ pariter significatur cultus internus corruptus: in falsa opinione sunt qui fidem vocant solam scientiam caelestium et spiritualium separatam a charitate, nam scientiam habent prae aliis quandoque omnium pessimi, ut qui in continuis odiis et vindictis inque adulteriis vivunt, proinde qui infernales sunt et post vitam corporis fiunt diaboli; inde constare potest quod scientia non sit fides, sed fides est agnitio illorum quae sunt fidei, et agnitio nusquam est externa sed interna; estque solius Domini operatio per charitatem apud hominem, et agnitio nusquam est oris sed est vitae; ex vita cujusvis sciri potest qualis agnitio. ‘Filii Hami’ dicuntur omnes qui scientiam cognitionum fidei habent et non charitatem; sive scientiam cognitionum interiorum Verbi ipsorumque ejus mysteriorum; sive scientiam omnium quae in Verbi sensu litterali sunt; sive scientiam aliarum veritatum, a quibus illas spectare possunt, quocumque nomine sint; sive cognitionem omnium ritualium cultus externi; si non charitatem habent, sunt ‘filii Hami’; quod tales sint qui vocantur filii Hami, constat ex gentibus de quibus nunc.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.