Bible

 

Genesis 17:27

Studie

       

27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2077

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2077. ‘Dixit Abraham ad Deum’: quod significat perceptionem Domini ex amore, constat a significatione ‘dicere ad Deum’ quod sit percipere, de qua saepius prius: quod ‘Abraham’ significet hic Dominum in tali statu et in tali aetate, supra n. 1989 dictum est. Quod Dominus hoc 1 ex amore dixerit, patet, nam ex ipsis verbis elucet affectio amoris cum dicitur ‘utinam Jishmael vivat coram Te’. Affectio seu amor Domini fuit Divinus, nempe erga universum genus humanum, quod per unionem Humanae Suae Essentiae cum Divina Sibi prorsus adjungere et salvare in aeternum voluit; de quo amore videatur in Parte Prima n. 1735; et quod Dominus ex amore hoc continue pugnaverit contra inferna, n. 1690, 1789, 1812; et quod in unione Humani Sui cum Divino, nihil nisi conjunctionem Divini cum humano genere spectaverit, supra n. 2034.

[2] Amor qualis Domino, transcendit omnem intellectum humanum, et incredibilis est maxime illis qui non sciunt quid amor caelestis in quo sunt angeli; angeli illi pro salvanda anima ex inferno, nihili pendunt mortem, immo, si potuissent, pro illa infernum subirent; inde intimum eorum gaudii est aliquem ex mortuis resurgentem in caelum transferre; sed fatentur quod amor ille ne hilum sit ex ipsis, sed omnia et singula ejus a solo Domino; immo succensent si quis aliud cogitat.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has haec.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.