27
et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.
27
et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.
2043. Vers. 12. Et filius octo dierum, circumcidetur vobis, omnis masculus, in generationes vestras, natus domus, et emptio argenti, ab omni filio alienigena, qui non e semine tuo ille. ‘Filius octo dierum’ significat principium purificationis quodcumque: ‘circumcidetur vobis’ significat purificationem: ‘omnis masculus’ significat eos qui in vero fidei: ‘in generationes vestras’ significat illa quae sunt fidei: ‘natus domus’ significat caelestes: ‘emptio argenti’ significat spirituales qui sunt intra Ecclesiam: ‘ab omni filio alienigena, qui non e semine tuo ille’ significat illos qui extra Ecclesiam.