Bible

 

Genesis 17:22

Studie

       

22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2101

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2101. ‘Omnes natos domus suae, et omnem emptionem argenti sui, omnem masculum in viris domus Abrahami’: quod significet illos qui intra Ecclesiam quibus vera fidei conjuncta bonis, constat a significatione ‘natorum domus’ quod sint caelestes, a significatione ‘emptorum argento’ quod sint spirituales, et quod ii intra Ecclesiam sint, de quibus supra n. 2048, 2051, 2052; tum a significatione ‘masculi’ quod sint qui in vero fidei, de qua etiam supra n. 2046; ex quibus patet quod sint illi qui intra Ecclesiam, penes quos vera fidei conjuncta bonis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Genesis 26:24

Studie

       

24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens : Ego sum Deus Abraham patris tui : noli timere, quia ego tecum sum : benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.