Bible

 

Genesis 17:22

Studie

       

22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2039

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2039. ‘Circumcidi omnem masculum’: quod significet puritatem, constat a repraesentatione et inde significatione ‘circumcidere’ in sensu interno; circumcisio seu excisio praeputii non aliud significabat quam remotionem et abstersionem eorum quae impediebant et inquinabant amorem caelestem, quae sunt mala cupiditatum, imprimis cupiditatum amoris sui, et falsa inde; causa hujus significationis est quia genitalia utriusque sexus amorem caelestem repraesentant; sunt tria genera amorum 1 quae constituunt caelestia regni Domini, nempe amor conjugialis, amor erga infantes, et amor societatis seu mutuus; amor conjugialis est principalis omnium, nam in eo finis maximi usus, nempe propagatio generis humani, et inde regni Domini cujus est seminarium; amor erga infantes proxime succedit qui inde; et dein amor societatis seu mutuus; quicquid obtegit, impedit, et conspurcat hos amores, significatur per ‘praeputium’, cujus excisio seu circumcisio ideo repraesentativa facta est; quantum enim mala cupiditatum et falsa inde removentur, tantum purificatur homo, et tantum apparere potest amor caelestis: amor sui quam contrarius sit amori caelesti et quam spurcus, dictum et ostensum est n. 760, 1307, 1308, 1321, 1594, 2 2045, 2057; ex his liquet quod circumcisio in sensu interno significet puritatem.

[2] Quod circumcisio sit modo signum foederis seu conjunctionis, constare potest manifeste ex eo quod circumcisio praeputii nihil prorsus sit absque circumcisione cordis; et quod circumcisio cordis quae est purificatio a spurcis illis amoribus, sit quae significatur; ut manifeste ab his in Verbo locis patet;

apud Mosen,

Circumcidet Jehovah Deus cor tuum, et cor seminis tui, ad amandum Jehovam Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, propterea ut vivas, Deut. 30:6;

ex quibus constat quod ‘circumcidere cor’ sit purificari a spurcis amoribus, ut amari possit 3 Jehovah Deus seu Dominus, ex toto corde et ex tota anima:

[3] apud Jeremiam,

Novate vobis novale, et ne seratis inter spinas, circumcidite vos Jehovae, et removete praeputia cordis vestri, vir Jehudae et habitatores Hierosolymae, 4:3, 4;

‘circumcidere se Jehovae, et removere praeputia cordis’ nec aliud est quam removere talia quae impediunt amorem caelestem; inde etiam constat quod circumcisio cordis sit interius quod significatur per circumcisionem praeputii:

apud Mosen,

Circumcidetis praeputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius, ... faciens judicium orphani et viduae, et amans peregrinum ad dandum illi panem et vestem, Deut. 10:16, 18;

ubi etiam quod ‘circumcidere praeputium cordis’ sit purificari a malis amorum spurcorum et a falsis inde, liquet; caelestia amoris describuntur per opera charitatis, nempe per ‘facere judicium orphani et viduae’ et per ‘amare peregrinum ad dandum 4 illi panem et vestem’:

[4] apud Jeremiam,

Ecce dies venientes, quibus visitabo super omnem circumcisum in praeputio, super Aegyptum, et super Jehudam, et super Edomum, et super filios Ammonis, et super Moabum, et super omnes abscissos anguli, habitantes in deserto, quia omnes gentes praeputiatae, et omnis domus Israelis praeputiati corde, 9:24, 25;

quod circumcisio significativum purificationis sit, inde quoque patet; vocantur ‘circumcisi praeputio’, sed usque ‘gentes praeputiatae’, inter ceteras etiam Jehudas; et Israel praeputiati corde:

apud Mosen,

Vel tunc humiliabitur cor eorum praeputiatum, Lev. 26:41;

similiter.

[5] Quod per praeputium et praeputiatum significetur immundum, constat apud Esaiam,

Excitare, excitare, indue robur tuum Zion, indue vestes decoris tui Hierosolyma, civitas sanctitas, quia non addet, veniet in te amplius praeputiatus et immundus, 5 52:1;

per ‘Zionem’ intelligitur Ecclesia caelestis, per ‘Hierosolymam’ Ecclesia spiritualis, in quam praeputiatum quod est immundum, non intrabit.

[6] Quod circumcisio sit ‘signum foederis’ seu indicium conjunctionis, manifeste constat ex eo quod simile repraesentatum per arborum fructus qui etiam circumciderentur, de quibus ita apud Mosen,

Quando veneritis in terram, et plantaveritis quamcumque arborem cibi, praeputiabitis praeputium ejus, fructum ejus; tribus annis erit vobis praeputiati, non comedetur, et in anno quarto erit omnis fructus ejus sanctitas laudum Jehovae, Lev. 19:23, 24;

‘fructus’ similiter repraesentant et significant charitatem, ut a multis locis in Verbo constare potest, ita ‘praeputium’ eorum significat 6 immundum quod charitatem impedit et contaminat.

[7] Quod mirabile, cum angeli qui in caelo, ideam purificationis a spurcis naturalibus habent 7 , tunc in mundo spirituum repraesentatur velocissime quoddam simile circumcisionis, nam ideae angelicae in repraesentativa in mundo spirituum evadunt. Fuerunt ritus repraesentativi in Ecclesia Judaica qui inde originem duxerunt, et fuerunt quoque qui non inde: illi apud quos in mundo spirituum repraesentabatur velox illa circumcisio, volebant admitti in caelum, et antequam admissi, hoc 8 repraesentatum erat; ex quo constare potest cur mandatum Joshuae quod circumcideret populum cum Jordanem transgressi intrarent in terram Canaanem; introitus populi in 9 terram Canaanem non aliud repraesentabat quam intromissionem fidelium in caelum,

[8] ideo circumcisio secundo mandata erat, de qua ita apud Joshuam, Jehovah dixit ad Joshuam, Fac tibi gladios petrarum, circumcide filios Israelis secundo; et fecit sibi Joshua gladios petrarum, et circumcidit filios Israelis ad collem praeputiorum:... et dixit Jehovah ad Joshuam, Hodie devolvi opprobrium Aegypti desuper vobis, et vocavit nomen loci illius Gilgal (devolutio), 5:2, 3, 9; ‘gladii petrarum’ significant vera quibus imbuerentur, ut sic spurcos amores castigare et discutere possent, nam absque cognitionibus veri nusquam aliqua purificatio; quod ‘lapis seu petra’ significet vera, prius n. 643, 1298, ostensum est, et quod ‘gladius’ praedicetur de veris quibus castigentur mala, ex Verbo constat.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has amoris.

2. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

3. The Manuscript has queat.

4. The manuscript has ei.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript has denotat.

7. The Manuscript has habent before purificationis.

8. The Manuscript has id.

9. The Manuscript inserts Israelitici.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Jeremias 9

Studie

   

1 Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei ?

2 Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum, et derelinquam populum meum et recedam ab eis ? Quia omnes adulterati sunt, cœtus prævaricatorum.

3 Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis. Confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus.

4 Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam : quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet,

5 et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur : docuerunt enim linguam suam loqui mendacium : ut inique agerent laboraverunt.

6 Habitatio tua in medio doli : in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus.

7 Propterea hæc dicit Dominus exercituum : Ecce ego conflabo, et probabo eos : quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei ?

8 Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.

9 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea ?

10 Super montes assumam fletum ac lamentum, et super speciosa deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audierunt vocem possidentis : a volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt.

11 Et dabo Jerusalem in acervos arenæ, et cubilia draconum : et civitates Juda dabo in desolationem, eo quod non sit habitator.

12 Quis est vir sapiens qui intelligat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud, quare perierit terra, et exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat ?

13 Et dixit Dominus : Quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis, et non audierunt vocem meam, et non ambulaverunt in ea :

14 et abierunt post pravitatem cordis sui, et post Baalim, quod didicerunt a patribus suis :

15 idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego cibabo populum istum absinthio, et potum dabo eis aquam fellis.

16 Et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur.

17 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant : et ad eas quæ sapientes sunt mittite, et properent :

18 festinent, et assumant super nos lamentum : deducant oculi nostri lacrimas, et palpebræ nostræ defluant aquis.

19 Quia vox lamentationis audita est de Sion : Quomodo vastati sumus, et confusi vehementer ? quia dereliquimus terram, quoniam dejecta sunt tabernacula nostra.

20 Audite ergo, mulieres, verbum Domini, et assumant aures vestræ sermonem oris ejus, et docete filias vestras lamentum, et unaquæque proximam suam planctum :

21 quia ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, juvenes de plateis.

22 Loquere : Hæc dicit Dominus : Et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis, et quasi fœnum post tergum metentis, et non est qui colligat.

23 Hæc dicit Dominus : Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis :

24 sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus qui facio misericordiam, et judicium, et justitiam in terra : hæc enim placent mihi, ait Dominus.

25 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium,

26 super Ægyptum, et super Juda, et super Edom, et super filios Ammon, et super Moab, et super omnes qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto : quia omnes gentes habent præputium, omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde.