Bible

 

Genesis 17:21

Studie

       

21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

Bible

 

Actus Apostolorum 7:8

Studie

       

8 Et dedit illi testamentum circumcisionis : et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo : et Isaac, Jacob : et Jacob, duodecim patriarchas.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2065

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2065. Quod ‘benedicam illi’ significet multiplicationem veri constat a significatione ‘benedici’ quod sit locupletari omni bono et vero, de qua in Parte Prima n. 981, 1096, 1420, 1422; hic quia ad Sarah dicitur quod Deus benediceret illi, significatur locupletatio seu multiplicatio veri, nam per ‘Sarah’, ut prius ostensum, repraesentatur et significatur verum boni, quod est verum intellectuale, de quo vero et ejus multiplicatione hic agitur; quid verum intellectuale [sit, ] videatur prius n. 1904.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.