Bible

 

Genesis 17:20

Studie

       

20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2050

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2050. Vers. 13. Circumcidendo circumcidetur natus domus tuae et emptio argenti tui; et erit foedus Meum in carne vestra in foedus aeternum. ‘Circumcidendo circumcidetur’ significat quod illi omnino removebunt a se amores sui et mundi: ‘natus domus tuae, et emptio argenti tui’ significat qui intra Ecclesiam utriusque generis: ‘et erit foedus Meum in carne vestra’ significat conjunctionem Domini cum homine in ejus impuritate, tum etiam significativum: ‘in foedus aeternum’ significat conjunctionem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Genesis 26:24

Studie

       

24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens : Ego sum Deus Abraham patris tui : noli timere, quia ego tecum sum : benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.