Bible

 

Genesis 17:18

Studie

       

18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2086

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2086. Vers. 20. Et quoad Jishmaelem audiri te, ecce benedicam illi, et fructificari faciam illum, et multiplicari faciam illum in valde valde, duodecim principes gignet, et dabo illum in gentem magnam. ‘Quoad Jishmaelem audivi te’ significat ex vero rationales quod salvandi: ‘ecce benedicam illi’ significat quod imbuerentur et donarentur: ‘fructificari faciam illum’ significat bonis fidei: ‘et multiplicari faciam illum’ significat veris inde: ‘in valde valde’ significat immensum: ‘duodecim principes gignet’ significat primaria praecepta fidei quae est charitatis: ‘et dabo illum in gentem magnam’ significat fruitionem bonorum et incrementa.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.