Bible

 

Genesis 17:1

Studie

       

1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.

Bible

 

Actus Apostolorum 7:8

Studie

       

8 Et dedit illi testamentum circumcisionis : et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo : et Isaac, Jacob : et Jacob, duodecim patriarchas.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2109

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2109. ‘Filius tredecim annorum’: quod significet reliquias sanctas, constare potest a significatione ‘decem’ quod sint reliquiae, de qua prius n. 576, 1988, et ex significatione ‘trium’ quod sit sanctum, de qua n. 720, 901 inde numerus ‘tredecim’ quia compositus est ex decem et tribus, significat reliquias sanctas; quod numeri in Verbo significent res, videatur n. 482, 487, 488, 493, 575, 647, 648, 755, 813, 893: quid reliquiae apud hominem, dictum est, n. 468, 530, 561, 660, 1050, 1906.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.