Bible

 

Genesis 17

Studie

   

1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.

2 Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.

3 Cecidit Abram pronus in faciem.

4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.

5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.

6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.

9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :

11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.

12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :

13 eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.

14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.

15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.

16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.

17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?

18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.

19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.

20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.

24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.

25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.

26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :

27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4670

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4670. ‘Filius septendecim annorum’: quod significet statum Ipsius, constat ex annis aetatum illorum qui memorantur in Verbo, quod similiter significent res et status, sicut reliqui numeri; quod omnes numeri in Verbo significent res et status, videatur n. 575, 647, 648, 1986, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495; et quod etiam anni, n. 487, 488, 493, 893;

[2] apparet quidem sicut numeri annorum seu anni aetatum nihil aliud significent, et hoc quia in illis est sicut magis historicum quam in reliquis numeris, sed usque quod etiam illi involvant res et status, constat ex iis quae ad cap. v Gen. explicata sunt et ex illis quae de aetate Abrahami ad Gen.

17:1 et 25:7 atque Jishaki ad Gen. 35:28 dicta sunt; ac praeterea ex eo quod nusquam aliquod historicum in Verbo detur quod non involvit caeleste, in quod etiam mutatur cum transit a cogitatione hominis legentis ad angelos qui apud illum, et per angelos ad caelum, ubi ex omni historico Verbi fit sensus spiritualis.

[3] Quid autem ‘aetas Josephi septendecim annorum’ significat, constare potest ex significatione 'numeri illius alibi quod nempe sit principium, hic principium repraesentationis per Josephum; quod sit principium et novum, videatur n. 755, 853; et praeterea involvit ille numerus in communi et sicut in facultate omnia quae repraesentantur per Josephum, ‘septem’ enim significant 1 sanctum, et ‘decem’ reliquias; quod septem in Verbo sanctitatem adjiciant, videatur n. 881, et quod decem sint reliquiae, n. 576, 1906, 2284; quod reliquiae apud Dominum fuerint Divinae ac Ipsius, per quas Humanam Essentiam univit Divinae, n. 1906.

Poznámky pod čarou:

1. ibi involvit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Genesis 26:24

Studie

       

24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens : Ego sum Deus Abraham patris tui : noli timere, quia ego tecum sum : benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.