Bible

 

Genesis 17

Studie

   

1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.

2 Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.

3 Cecidit Abram pronus in faciem.

4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.

5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.

6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.

9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :

11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.

12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :

13 eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.

14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.

15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.

16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.

17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?

18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.

19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.

20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.

24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.

25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.

26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :

27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2018

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2018. ‘Erigam foedus Meum inter Me et inter te’: quod significet unionem, constat a significatione ‘foederis’ quod sit unio, de qua prius n. 665, 666, 1023, 1038, de qua unione in 1 hoc capite et prius passim actum est, et ostensum quod Jehovah Qui hic loquitur, fuerit in Ipso, quia unus cum Ipso a prima conceptione et nativitate, nam conceptus fuit 2 a Jehovah, et inde Internum Ipsius fuit Jehovah; et hoc per simile apud hominem illustratum n. 1999, quod nempe anima ejus unum sit cum corpore, seu internum ejus cum externo, tametsi inter se distincta sunt; et quandoque ita distincta ut unum pugnet cum altero, ut fieri solet in tentationibus in quibus internum increpat externum et malum quod in externo, rejicere vult 3 , et usque conjuncta aut unum sunt, quia tam anima quam corpus est ejusdem hominis: sit pro exemplo qui aliter cogitat quam vultu ostendit, ore loquitur, et gestu facit; est tunc interius quod dissentit cum externo, sed usque unum sunt, nam cogitatio aeque hominis est ac externum vultus, oris [et] gestus; at unio est, quando haec, seu vultus, loquela oris et gestus, cum cogitatione consentiunt: haec ad illustrationem.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts supra.

2. The Manuscript has est.

3. The Manuscript has velit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1023

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1023. ‘Et Ego, ecce Ego erigo foedus Meum’: quod significet Domini praesentiam in charitate, constare potest a significatione ‘foederis’, de qua n. 666, bi ostensum, quod foedus significet regenerationem, et quidem conjunctionem Domini cum homine regenerato per amorem; et quod conjugium caeleste sit ipsissimum foedus; proinde conjugium caeleste apud unumquemvis hominem regeneratum: quomodo hoc conjugium seu foedus se habet, prius quoque ostensum est; conjugium caeleste apud hominem Antiquissimae Ecclesiae luit in ejus proprio voluntario;

[2] at conjugium caeleste apud hominem Antiquae Ecclesiae factum est in ejus proprio intellectuali; quando enim voluntarium hominis prorsus corruptum factum est, tunc Dominus miraculose separavit proprium ejus intellectuale a proprio isto corrupto voluntario, et in proprio ejus intellectuali formavit novam voluntatem, quae est conscientia, et conscientiae insinuavit charitatem, et charitati innocentiam, ac ita conjunxit se, seu quod idem est, iniit foedus, cum homine.

[3] Quantum proprium voluntarium hominis separari potest a proprio hoc intellectuali, tantum Dominus praesens apud eum esse, seu se conjungere aut foedus inire cum eo, potest: tentationes et similia media regenerationis efficiunt ut proprium voluntarium hominis quiescat, sicut nullum fiat et quasi moriatur; quantum hoc, tantum Dominus per conscientiam proprio intellectuali hominis implantatam in charitate operari potest; hoc nunc est quod hic vocatur foedus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.