Bible

 

Genesis 17

Studie

   

1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.

2 Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.

3 Cecidit Abram pronus in faciem.

4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.

5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.

6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.

9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :

11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.

12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :

13 eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.

14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.

15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.

16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.

17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?

18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.

19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.

20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.

24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.

25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.

26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :

27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1990

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1990. ‘Apparuit Jehovah Abramo’: quod significet manifestationem, constat absque explicatione, nam, ut dictum, per ‘Abramum’ repraesentatur 1 Dominus. Nullus hominum in universo terrarum orbe, vidit Jehovam, Patrem Domini, sed Dominus solus, sicut Ipse dixit apud Johannem, Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius, qui in sinu Patris, ille exposuit, 1:18:

apud eundem Neque vocem Ipsius audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, 5:37: et iterum apud eundem,

Non quod Patrem vident quis, nisi qui apud Patrem, hic vidit Patrem, 6:46.

[2] Ipsum Infinitum quod supra omnes caelos, et super 2 intima apud hominem, non manifestari potest nisi per Divinum Humanum, quod solum apud Dominum; communicatio Infiniti cum finitis nusquam dabilis est aliunde; quae quoque causa est cum Jehovah apparuit Antiquissimae Ecclesiae hominibus, et postmodum Antiquae Ecclesia' quae post diluvium, tum dein Abrahamo et prophetis, quod manifestatus illis sicut homo, Qui quod fuerit Dominus, Ipse aperte docet apud Johannem, Abrahamus pater vester exsultavit, ut videret diem Meum, et vidit, et gavisus est:... amen, amen, dico vobis, priusquam Abrahamus fuit, Ego sum, 8:56, 58;

praeter apud Prophetas, ut apud Danielem, cui visus ut ‘filius hominis’, 7:13.

[3] Inde constare potest quod Infinitum Esse quod est Jehovah, nusquam manifestari potuit homini nisi per Humanum Essentiam ita nisi per Dominum; ac ita quod nulli manifestatum sit quam soli Domino: ut quoque adesse et conjungi potuisset homini, postquam se homo a Divino prorsus removit et foedis cupiditatibus et sic meris corporeis et terrestribus [se] immersit, ipsam Humanam Essentiam actualiter per nativitatem assumpsit, ut sic Infinitum Divinum, homini tam remoto usque 3 adjungere posset, alioquin periissent morte 4 damnatorum in aeternum. Reliqua arcana de manifestatione Jehovae in Humano Domini, quando in statu humiliationis fuit 5 , antequam Essentiam Humanam plene univit Divinae et Ipsam glorificavit, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus, quantum ad captum, exponentur.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts et significatur.

2. The Manuscript has supra.

3. The Manuscript inserts per ipsum Humanum.

4. In the First Latin Edition; nam removeri et abalienari a Divino est perire. An interesting deletion follows, viz. , non quod usquam homo interire possit et non viverepost mortem, sed in interno esse, hoc est, damnari.

5. The Manuscript inserts hoc est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Genesis 26:24

Studie

       

24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens : Ego sum Deus Abraham patris tui : noli timere, quia ego tecum sum : benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.