Bible

 

Genesis 17

Studie

   

1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.

2 Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.

3 Cecidit Abram pronus in faciem.

4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.

5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.

6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.

9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :

11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.

12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :

13 eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.

14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.

15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.

16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.

17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?

18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.

19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.

20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.

24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.

25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.

26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :

27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.

   

Bible

 

Actus Apostolorum 7:8

Studie

       

8 Et dedit illi testamentum circumcisionis : et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo : et Isaac, Jacob : et Jacob, duodecim patriarchas.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3245

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3245. ‘Dedit Abraham omnia quae ei, Jishako’: quod significet in supremo sensu omnia Divina in Divino Rationali, et in sensu respectivo caelestia amoris regno caelesti Domini, constat ex repraesentatione ‘Abrahami’ quod sit Dominus quoad Ipsum Divinum, de qua 1 prius; et ex repraesentatione ‘Jishaki’ quod sit Dominus quoad Divinum Rationale, de qua etiam prius; et quia Dominus in sensu interno est et Abraham et Jishak, ac Dominus Rationale Suum ex Divino Suo Divinum fecit, inde est quod ‘dedit Abraham omnia quae ei, Jishako’ significet omnia Divina in Divino Rationali. Ad haec spectant illa quae praecedunt, 2 et illa quae sequuntur, nempe quod in Rationali Domini omnia Divina facta; agitur enim in sensu interno ubi de Abrahamo, de Jishako, et de Jacobo, de Humano Domini, quomodo Divinum factum.

[2] Sunt duo quae humanum proprie constituunt, nempe rationale et naturale; Rationale Domini repraesentatur per ‘Jishakum’, Naturale autem Ipsius per ‘Jacobum’; Dominus utrumque Divinum fecit; quomodo Rationale, continetur in illis quae de Jishako dicta sunt, at quomodo Naturale, in illis quae de Jacobo in sequentibus dicuntur; sed hoc, nempe Naturale, non Divinum fieri potuit antequam Rationale Divinum factum, nam per hoc, illud; inde 3 itaque est, quod 4 per illa Verba significentur omnia Divina in Divino Rationali.

[3] Praeterea, omnia et singula quae in sensu interno de Domino, etiam de Ipsius regno et Ecclesia agunt, ex causa quia Divinum Domini fecit regnum Ipsius, inde est quod ubi de Domino, etiam de regno Ipsius agatur, videatur n. 1965; sed sensus internus de Domino est sensus supremus, sensus autem internus de regno Ipsius est sensus respectivus; sensus respectivus horum verborum, nempe quod ‘Abraham dedit omnia Jishako’, est quod caelestia amoris regno caelesti Domini; per ‘Jishakum’ enim in sensu respectivo significatur regnum caeleste, nam per reliquos Abrahami filios, nempe qui ei ex Ketura, significatur regnum spirituale Domini, ut supra ostensum, etiam per Jishmaelem, de quo infra.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts saepius.

2. The Manuscript inserts ut.

3. The Manuscript has nunc

4. The Manuscript has de Jischako hic dicatur quod dederit ei Abraham omnia quae ei, et per illa significantur quod omnia Divina in divino Rationali.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.