Bible

 

Genesis 16:3

Studie

       

3 tulit Agar ægyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare cœperant in terra Chanaan : et dedit eam viro suo uxorem.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1923

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1923. ‘Et fugit a facie ejus’: quod significet indignationem rationalis hujus primum concepti, constat etiam absque explicatione; nam fugere a facie non aliud est quam non sufferre praesentiam, quod est indignationis. Hic describitur indignatio hujus rationalis contra verum intellectuale, ex eo quod verum intellectuale seu Dominus illud humiliare 1 seu subjugare voluit: cum rationale 2 insurgit contra intellectuale existit pugna intestina, et indignatio a parte ejus qui subjugatur, ut fit in tentationibus quae non aliae sunt quam pugnae intestinae et sunt disceptationes et contentiones de potestate et imperio, mala ab una parte et bona ab altera.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has hoc est.

2. The Manuscript has insurgere vult

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.