Bible

 

Genesis 16:12

Studie

       

12 Hic erit ferus homo : manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum : et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula.

Bible

 

Genesis 21:18

Studie

       

18 Surge, tolle puerum, et tene manum illius : quia in gentem magnam faciam eum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1940

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1940. ‘Multiplicando multiplicabo semen tuum’: quod significet fructificationem rationalis hominis cum se sub potestate interioris hominis adjuncti bono submittit, constat ex significatione ‘seminis’ quod sit amor et fides, de qua prius n. 1025, 1447, 1610; hic autem significatur per ‘multiplicare semen’ fructificatio caelestium amoris in rationali quando rationale se submiserit Vero Interiori seu Divino: ‘multiplicatio’ praedicatur de veris, at ‘fructificatio’ de bonis, ut constat ab illis quae dicta et ostensa sunt prius n. 43, 55, 913, 983; sed quia agitur de Domino, per ‘multiplicationem’ significatur fructificatio, quia omne verum in Rationali Ipsius factum bonum, ita Divinum, quod hic praedicatur: aliter in homine cujus rationale ex vero aut affectione veri a Domino formatur, illa affectio est ejus bonum ex quo agit.

[2] Ut sciatur quomodo se habet multiplicatio et fructificatio apud hominem in ejus rationali, non intelligi potest nisi sciatur quomodo se habet cum influxu, de quo haec in genere:

apud unumquemvis hominem est internus homo, est rationalis qui medius, et externus, ut prius dictum; internus homo est qui intimum ejus est ex quo est homo et per quem distinguitur a brutis animalibus quae tale intimum non habent, estque ille quasi porta aut introitus Domini, hoc est, caelestium et spiritualium Domini, in hominem; quid ibi peragitur, non capi potest ab homine quia est supra omne ejus rationale ex quo cogitat; huic intimo seu interno homini subjectum est rationale, quod apparet ut hominis proprium; in hoc influunt per internum illum hominem caelestia amoris et fidei a Domino; et per rationale hoc in scientifica quae sunt externi hominis; sed quae influunt, recipiuntur secundum statum cujusvis;

[3] nisi rationale se submittat bonis et veris Domini, tunc quae influunt, rationale hoc vel suffocat, vel rejicit, vel pervertit, et adhuc magis cum influunt in scientifica sensualia memoriae; haec sunt, quod ‘semen vel cadat in viam, vel super petrosum, vel inter spinas’, sicut Dominus docet Matth. 13:3-7; Marcus 4:3-7; Luc. 8:5-7;

at cum rationale se submittit, et credit Domino, hoc est, Verbo Ipsius, tunc est rationale sicut ‘humus seu terra bona, in quam cadit semen, et multum fructum fert’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.