Bible

 

Genesis 15:8

Studie

       

8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?

Bible

 

Psalms 105:42

Studie

       

42 For he remembered his holy promise, and Abraham his servant.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1786

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1786. Quod ‘visio’ sit intima revelatio quae perceptionis, constare potest a visionibus, quae se habent secundum statum hominis; visio coram illis quibus interiora clausa sunt, prorsus aliter se habet ac visio coram illis quibus interiora aperta; ut pro exemplo, cum Dominus apparuit toti congregationi in Monte Sinai, apparitio illa fuit visi’ quae alia fuit populo quam Aharoni, et alia Aharoni quam Mosi, porro alia visio fuit prophetis quam Mosi. Visionum dantur plures species, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: visiones eo perfectiores sunt quo interiores; apud Dominum omnium perfectissima fuit, quia Ipsi tunc perceptio omnium quae in mundo spirituum et in caelis, et Ipsi cum Jehovah immediata communicatio; haec communicatio per visionem in qua apparuit Jehovah Abramo, repraesentatur, et in sensu interno significatur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.