Bible

 

Genesis 15:7

Studie

       

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

Bible

 

Exodus 1:11

Studie

       

11 Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8937

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8937. ‘Greges tuos et armenta tua’: quod significet bona interna et externa, constat ex significatione ‘gregum’ quod sint bona interna, et ex significatione ‘armentorum’ quod sint bona externa, de quibus n. 2566, 5913; quod per ‘greges’ significentur bona interna, est quia ad greges pertinent agni, oves, haedi, caprae, arietes, hirci, per quos significantur talia quae sunt innocentiae, amoris caelestis et spiritualis in interno homine; et quod per ‘armenta’ significentur bona externa, erat quia ad armenta pertinent boves, juvenci, vituli, per quos significantur talia quae sunt' boni et veri in externo homine; quid ‘boves’ significabant 1 , videatur n. 2180, 2566, 2781, quid ‘juvenci’ et ‘vituli’, n. 1824, 2830, quid ‘agni’, n. 3519, 2 3994, 7840, quid ‘oves’, n. 4169, quid ‘haedi’ et ‘caprae’, n. 3519, 4005, 4006, 4872, quid ‘arietes’, n. 2830, 4170, et quid ‘hirci’, n. 4169 fin. , 4769.

Poznámky pod čarou:

1. significant

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.