Bible

 

Genesis 15:1

Studie

       

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

Bible

 

Psalms 105:42

Studie

       

42 For he remembered his holy promise, and Abraham his servant.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1856

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1856. ‘Generatione quarta redibunt huc’: quod significet tempus et statum restitutionis, constat a significatione ‘generationi’ quartae’; generatio quarta significat idem ac quadraginta et quadringenta, nempe tentationis durationem et statum, de qua supra ad vers. 13;

est diminutivum quoddam inde; sive major numerus sive minor, modo ejusdem prosapiae, idem involvit, ut prius aliquoties dictum: quod ‘generatio quarta’ non aliquam generationem ab Abramo nec ab Isaco nec a Jacobo significet, constat ab historicis Verbi, generationes enim plures fuerunt, et hae diversae a suis patribus, cum redibant; alibi similiter occurrit ‘generatio quarta’, sed nusquam significat in sensu interno generationem, hic vero tempus et statum restitutionis, quia finem illorum quae significantur per quadraginta seu quadringenta, videatur n. 862, et 1847.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.