Bible

 

Genesis 15

Studie

   

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.

3 Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.

4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.

5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.

6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?

9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.

10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.

11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.

12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.

13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.

14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.

15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,

20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,

21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

   

Bible

 

Exodus 1:11

Studie

       

11 Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1986

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1986. Quod Jehovah manifestatus Domino in Humano Ipsius, vers. 1. Praedicens unionem, vers. 2, 3, 3, nempe Divini cum Humano, et Humani cum Divino, vers. 4, 5, 5. Et quod ab Ipso omne bonum et verum, vers. 6. 1 Quod ita conjunctio fieret Divini cum humano genere per ipsum, vers. 7. Et quod regnum caeleste Ipsius foret, quod daturus illis qui fidem in Ipsum haberent, vers. 8, 9, 9. Sed quod homo prius removebit amores et eorum 2 foedas cupiditates, ac ita purificabitur, hoc est quod repraesentatum est 3 et significatur per circumcisionem, vers. 10, 11, 11. Ita conjunctio fieret, tam cum illis qui intra Ecclesiam quam cum illis qui extra, vers. 12. Quod omnino purificatio praecedet, aliter nulla conjunctio sed damnatio; et quod conjunctio usque non existere possit nisi in impuro hominis, vers. 13, 14, 14. Praedicitur Humanae Essentiae unio cum Divina seu veri cum bono, vers. 15. Tum conjunctio cum illis qui in veris fidei, nempe sicut cum illis qui ab Ecclesia caelesti, ita cum illis qui ab Ecclesia spirituali, vers. 18, 19, 19. Et quod hi quoque imbuerentur bonis fidei, vers. 20. Conclusio, quod haec per unionem Essentiae Humanae cum Divina in Domino, vers. 21. Finis praedictionis, vers. 22. Quod ita fieret et ita factum sit, vers. 23.

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript has spurcos: et ejus.

3. The Manuscript has repraesentatur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.