Bible

 

Genesis 15

Studie

   

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.

3 Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.

4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.

5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.

6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?

9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.

10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.

11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.

12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.

13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.

14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.

15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,

20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,

21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

   

Bible

 

Exodus 1:11

Studie

       

11 Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1843

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1843. Quod ‘peregrinum erit semen tuum’ significet quod rara charitas et fides, constat a significatione ‘peregrini’ et a significatione ‘seminis’; ‘peregrinum’ significat quod non natum in terra ita quod non agnoscitur pro indigena, proinde quod spectatur sic alienum; ‘semen’ autem significat charitatem et ejus fidem, ut ostensum prius n. 255, 1025, et supra ad vers. 3. Quia ‘peregrinum’ dicitur quod spectatur ut alienum, et alienum est quod non in terra seu ex terra, sequitur quod sit id quod rarum, proinde quod charitas et fides charitatis erit rara, quae est ‘semen’; agitur de tempore ante consummationem quando ‘tenebrae magnae’, hoc est, falsitates, quod tunc ‘semen peregrinum’, seu charitas et fides rara:

[2] quod fides rara ultimis temporibus a Domino praedictum, ubi de consummatione saeculi, apud Matth. 24:4 ad fin. ; Marcus 13:3 ad fin. ; Luc. xxi ad fin. ; ubi quicquid dicitur, involvit quod illis temporibus rara charitas et fides, et quod tandem nulla; per Johannem in Apocalypsi similiter; tum quoque apud Prophetas multoties; praeter illa quae in historicis Verbi;

[3] sed per fidem quae ultimis temporibus peritura, nihil aliud intelligitur quam charitas; nusquam alia fides datur quam fides charitatis; qui non charitatem habet, ne hilum fidei habere potest est charitas ipse fundus cui implantatur; est cor ejus ex quo est et vivit; ideo antiqui amorem et charitatem compararunt ‘cordi’, et fidem ‘pulmoni’, quorum utramque in pectore; simile etiam est, nam vitam fidei absque charitate sibi fingere, est sicut vitam ex solo pulmone absque corde, quae quod non dabilis sit, unicuivis constare potest; ideo cordis vocabant omnia quae charitatis; et solius oris seu pulmonis per respirationis influxum in loquelam, omnia quae fidei absque charitate; formulae inde antiquae de bonis et veris quod ex corde exire debeant.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.