Bible

 

Genesis 15

Studie

   

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.

3 Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.

4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.

5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.

6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?

9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.

10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.

11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.

12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.

13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.

14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.

15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,

20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,

21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

   

Bible

 

Psalms 105:42

Studie

       

42 For he remembered his holy promise, and Abraham his servant.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1803

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1803. ‘Verum qui egredietur e visceribus tuis’: quod significet illos qui in amore in Ipsum et in amore erga proximum, constat significatione ‘viscerum’, et ‘egredi ex visceribus’ quod sit nasci, hic quod sint illi qui nascuntur a Domino: qui nascuntur a Domino, hoc est, qui regenerantur, Domini vitam accipiunt; Domini vita est, ut dictum, amor Divinus, hoc est, amor erga universum genus humanum, quod torum seu quod omnes, si possibile salvare velit in aeternum qui non Domini amorem habent, hoc est, qui non proximum amant sicut se, nusquam habent Domini vitam, ita nusquam ab Ipso nati, seu a visceribus Ipsius egressi sunt, quare non possunt esse heredes regni Ipsius;

[2] ex quibus constat quod per ‘egredi e visceribus’ in sensu interno hic significentur illi qui in amore in Ipsum et in amore erga proximum sunt; ut apud Esaiam,

Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Ego Jehovah Deus tuus, docens te ad proficiendum, faciens ire te in via, quam ambules; utinam auscultasses praeceptis Meis, et esset sicut fluvius pax tua, et justitia tua sicut fluctus maris; et esset sicut arena semen tuum, et egressi viscerum tuorum sicut scrupi ejus, 48:17-19;

‘semen sicut arena’ pro bono, ‘egressi viscerum sicut scrupi’ pro vero; ita pro illis qui in amore, nam ii soli sunt in amore boni et veri.

[3] Praeterea viscera in Verbo etiam significant amorem seu misericordiam, ex causa quia viscera generationis, imprimis uterus maternus, repraesentant et sic significant amorem castum conjugialem et inde amorem erga infantes, ut apud Esaiam,

Commotio viscerum Tuum, et miserationum Tuarum erga me se continuerunt, 63:15:

apud Jeremiam,

Nonne filius pretiosus Mihi Ephraim? nonne natus deliciarum? ... propterea conturbata sunt viscera Mea illi, miserando miserabor illum, 31:20.

[4] Inde constat quod ipse amor seu ipsa misericordia ac miseratio Domini erga genus humanum 1 sint, quae in sensu interno per ‘viscera, et per egredi e visceribus’ significantur, consequenter per ‘egressos visceribus’ illi qui in amore sunt: quod regnum Domini sit amor mutuus, videatur prius n. 548, 549, 684, 693, 694.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.