Bible

 

Genesis 14:8

Studie

       

8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri :

Bible

 

Hebrews 7:2

Studie

       

2 cui et decimas omnium divisit Abraham : primum quidem qui interpretatur rex justitiæ : deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1752

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1752. ‘Praeter tantum quod comederunt pueri’: quod significet bonos spiritus, constat ab illis quae praecedunt et ab illis quae consequuntur; ab illis quae praecedunt: supra ad vers. 13 memorantur Mamre, Eshkol et Aner, quod fuerint socii foederis Abrami, quibus significatus status Rationalis Hominis quoad Externum Domini, ejus bona et vera qualia essent, et sic quod per illos significati sint angeli qui fuerunt cum Domino cum pugnavit, ut ab explicatione ibi patet: idem constat ex illis quae consequuntur, ut mox patescet: hic qui iverunt cum Abramo, dicuntur ‘pueri’, per quos non alii intelliguntur quam spiritus boni, at per ‘viros’, de quibus mox, angeli: quod fuerint cum Domino angeli cum pugnavit contra inferna, constat ex Verbo; tum ex eo quod cum in pugnis tentationum esset, non potuerit aliter quam quod angeli adessent, quibus Dominus ex propria potentia dedit vim et quasi potentiam simul pugnandi, nam omnis potentia angelis est a Domino.

[2] Quod angeli pugnent contra malos, constare potest ab illis quae prius passim dicta sunt de angelis apud hominem, quod tutentur hominem et avertant mala quae infernales spiritus intentant, de quibus prius n. 50, 227, 228, 697, 968; sed omnis potentia illorum est a Domino: boni spiritus sunt quidem etiam angeli sed inferiores, nam sunt in primo caelo, spiritus autem angelici in secundo, at angeli proprie dicti in tertio, de quibus n. 459, 684; talis est forma regiminis in altera vita quod spiritus boni sint subordinati spiritibus angelicis, et spiritus angelici ipsis angelis, sic ut unam societatem angelicam constituant: spiritus bona et spiritus angelici sunt qui hic dicuntur ‘pueri’, at ipsi angeli ‘viri’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.