Bible

 

Genesis 14:19

Studie

       

19 benedixit ei, et ait : Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram :

Bible

 

Hebrews 7:2

Studie

       

2 cui et decimas omnium divisit Abraham : primum quidem qui interpretatur rex justitiæ : deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1692

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1692. Quid tentationes seu pugnae tentationum efficiunt, vix aliquis scire potest; sunt illa media quibus resolvuntur et discutiuntur mala et falsa, et quibus inducitur pro illis horror, et non modo datur sed etiam corroboratur conscientia, et sic regeneratur homo; quae causa est quod qui regenerantur, mittantur in pugnas, et subeant tentationes; et qui non in vita corporis, illi in altera vita, si tales sint ut regenerari queant; quare Ecclesia Domini vocatur ‘pugnans’: se solus Dominus ex propriis viribus seu ex propria potentia sustinuit pugnas tentationum crudelissimas, nam omnibus infernis circumfusus fuit, et continue illa evicit:

[2] solus Dominus etiam est Qui pugnas apud homines qui in pugnis tentationum sunt, et Qui vincit; homo ex propria potentia ne hilum efficere potest contra malos seu infernales spiritus, nam cohaerent cum infernis ita ut si unum superaretur alterum superirrueret, et sic in aeternum; sunt sicut mare quod incumbit singulis partibus aggeris, si perrumperetur agger rima se fossula, nusquam mare desineret quin perrumperet et inundaret usque dum nihil superstes sit; ita se haberet nisi Dominus soli sustineret pugnas tentationum apud hominem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.