Bible

 

Genesis 14:13

Studie

       

13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Escol, et fratris Aner : hi enim pepigerant fœdus cum Abram.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1683

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1683. Quod ‘ordinaverunt cum iis praelium’ significet quod aggressi, constat ex significatione ‘ordinare praelium’ quod sit oppugnare, nam quod ii rebellaverint, dicitur supra vers. 3;

patet quoque ex eo quod mali spiritus sint qui aggrediuntur; ita eram se res habet: Dominus nusquam cum aliquo inferno incohavit pugnam, sed inferna Ipsum aggressa sunt; ut fit quoque apud unumquemvis hominem qui in tentatione est, seu in pugna cum malis spiritibus; apud eum nusquam angeli aggrediuntur, sed semper et continue mali seu infernales spiritus; angeli solum avertunt et defendunt; hoc venit a Domino, qui nusquam alicui, si vel foret omnium pessimus et infensissimus hostis, malum inferre vult aut eum detrudere in infernum, sed is est qui sibi malum infert, et praecipitat in infernum: hoc quoque sequitur a natura mali et a natura boni; natura mali est ut unumquemvis lacessere velit; natura boni est ut nullum; mali in ipsamet sua vita sunt cum aggrediuntur, continue enim cupiunt perdere; boni in ipsamet sua vita sunt cum neminem aggrediuntur, et cum usum praestare possunt alios a malis defendendo.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Komentář

 

Tidal

  

In Genesis 14:1, Tidal, King of Goiim, symbolizes just so many different categories of apparent goodness and truth (which are not good or true in and of themselves) in the Lord's outer self. (Arcana Coelestia 1661)

(Odkazy: Arcana Coelestia 1085)