Bible

 

Genesis 14:1

Studie

       

1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Senaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex Gentium

Bible

 

Hebrews 7:2

Studie

       

2 cui et decimas omnium divisit Abraham : primum quidem qui interpretatur rex justitiæ : deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1715

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1715. ‘Et persecutus est eos usque ad Hobam, quae a sinistra Damasco’: quod significet extensionem quousque, constare potest a significatione ‘Hobae quae a sinistra Damasco’; ubi Hobah, non scitur, quia amplius non memoratur in Verbo, sed Damascus erat urbs principalis Syriae, ut constat 2 Sam. 8:5, 6; Esai. 7:8;

per quam paene idem significatur ac per Syriam, de qua prius cap. x ad vers. 22. Terminus ultimus terrae Canaanis, sed ultra Danem, describitur per Damascum, ut apud Amos, Suscepistis Siccuth regem vestrum, et Kiiun imagines vestras, stellam deorum vestrorum, quos fecistis vobis, et migrare faciam vos ultra Damascum, 5:26, 27;

terminus terrae sanctae seu regni Domini versus septentrionem dicitur quoque terminus Damasci, Ezech. 47:16-18; 48:1.

Hic cum dicitur quod ‘percussi et profugati usque ad Hobam quae a sinistra Damasco’, significatur extensio quousque bona et vera apparentia purificata sunt; at nisi sciatur qualia illa bona et vera apparentia fuerunt, et a quibus purificata ut facta genuina, non explicari potest quid proprie hic intelligitur per ‘Hobam a sinistra Damasco’, solum in genere quod purificata sint.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.