Bible

 

Genesis 12:8

Studie

       

8 Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai : ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1484

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1484. Quod ‘assumpta femina domum Pharaonis’ significet quod aucuparent animum, constare potest a significatione ‘feminae’ et a significatione ‘domus’; ‘femina’ significat verum, hic verum quod scientiis, cujus deliciis captus Dominus in pueritia; deliciae veri sunt illae quae ab intellectuali vero quod significatum est per ‘sororem’, veniunt; ‘domus’ significat illa quae apud hominem, imprimis quae ejus voluntatis sunt, ut ostensum prius n. 710; hic ideo quae animi, seu affectionis sciendi et discendi.

1484[a]. vers. 16. Et Abramo benefecit propter illam; et fuit illi grex et armentum, et asini et servi, et ancillae et asinae, et cameli. ‘Abramo benefecit propter illam’ significat quod scientifica apud Dominum multiplicata sint: ‘et fuit illi grex et armentum, et asini et servi, et ancillae et asinae, et cameli’ significat omnia in genere quae sunt scientificorum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.