Bible

 

Genesis 12:16

Studie

       

16 Abram vero bene usi sunt propter illam : fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulæ, et asinæ et cameli.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1470

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1470. Quod ‘Ecce quaeso, novi quod femina pulchra aspectu tu’ significet quod verum a caelesti origine jucundum sit, constare potest a significatione ‘feminae pulchrae aspectu’; omne verum quod caeleste est seu quod ex caelesti producitur, est felix in interno homine et jucundum in externo; non aliter percipitur verum apud angelos caelestes; aliter prorsus cum non ab origine caelesti; sunt duo felicia in interno homine, quibus correspondent duo jucunda in externo homine; unum est boni, alterum est veri; felix et jucundum caeleste est boni, felix et jucundum spirituale est veri; notum quoque est quod ipsum verum secum habeat felicitatem et jucunditatem, sed tunc essentialem cum a caelesti est, inde ipsum verum quoque fit caeleste, et appellatur caeleste verum; estque comparative sicut lux solis tempore veris, quae in sinu suo habet calorem ex quo omnia in tellure vegetantur et quasi animantur; caeleste illud verum est ipsum pulchrum seu ipsa pulchritudo; hoc verum est quod dicitur hic ‘femina pulchra aspecta’: quae praeterea arcana hoc involvit, patebit a sequentibus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.