Bible

 

Genesis 12:15

Studie

       

15 Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum : et sublata est mulier in domum Pharaonis.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1438

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1438. ‘Et venerunt in terram Canaan’: quod significet quod ad caelestia amoris pervenit, constat ex illis quae nunc dicta sunt de terra Canaane; hic describitur primum vita Domini nempe a nativitate usque ad pueritiam, quod nempe pervenerit ad caelestia amoris: caelestia amoris sunt ipsa essentialia, cetera inde veniunt: illis omnium primo imbutus est, nam inde dein ut a suo semine fructificata sunt omnia; ipsum semen fuit apud Ipsum caeleste, quia natus a Jehovah, inde solus fuit qui in se habuit hoc semen; omnes quotcumque sunt, homines non aliud semen habent quam quoddam spurcum et infernale, in quo et ex quo proprium eorum, et hoc ex hereditario a patre, quod cuivis notum est; quare nisi novum semen, et novum proprium, hoc est, novam voluntatem et novum intellectum accipiunt a Domino, non possunt aliter quam esse devoti inferno; a quo omnes tam homines quam spiritus et angeli extrahuntur, et continue detinentur a Domino.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.