Bible

 

Genesis 11:5

Studie

       

5 Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1304

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1304. Quod ‘aedificemus nobis urbem et turrim’ significet quod fingerent doctrinam et cultum, constare potest a significatione ‘urbis’ et a significatione ‘turris’, de quibus in mox sequentibus. Ecclesia talis est ut, dum recedit charitas erga proximum, et loco ejus succedit amor sui, doctrina fidei nihil sit nisi quantum verti queat sui cultum; nec quicquam sanctum in cultu aestimetur nisi sit propter se, ita nisi sit sui cultus: omnis amor sui hoc secum habet; qui enim se amat prae aliis, non solum odit omnes qui ei non serviunt, nec iis favet nisi cum servi facti sunt, sed etiam quantum ei relaxatur, ruit, immo usque ut se supra Deum extollat; quod amor sui talis sit cum ei relaxatur, ad vivum mihi ostensum est; haec sunt quae significantur per ‘urbem et turrim’: amor sui, et omnis cupiditas inde, est omnium spurcissimum et profanissimum, estque ipsissimum infernale; inde quisque concludere potest qualis est cultus in quo intus tale.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.