Bible

 

Genesis 10

Studie

   

1 Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth : natique sunt eis filii post diluvium.

2 Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.

3 Porro filii Gomer : Ascenez et Riphath et Thogorma.

4 Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.

5 Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.

6 Filii autem Cham : Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.

7 Filii Chus : Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma : Saba et Dadan.

8 Porro Chus genuit Nemrod : ipse cœpit esse potens in terra,

9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium : Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.

10 Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.

11 De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.

12 Resen quoque inter Niniven et Chale : hæc est civitas magna.

13 At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,

14 et Phetrusim, et Chasluim : de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.

15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum,

16 et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum,

17 Hevæum, et Aracæum : Sinæum,

18 et Aradium, Samaræum, et Amathæum : et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum.

19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.

20 Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.

21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.

22 Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.

23 Filii Aram : Us, et Hul, et Gether, et Mes.

24 At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.

25 Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra : et nomen fratris ejus Jectan.

26 Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,

27 et Aduram, et Uzal, et Decla,

28 et Ebal, et Abimaël, Saba,

29 et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti, filii Jectan.

30 Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.

31 Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.

32 Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1154

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1154. ‘Ashkenaz, Riphath et Togarmah’: quod fuerint totidem gentes apud quas talis cultus fuit, et quod per illas significentur totidem doctrinalia, quae fuerunt ritualia, derivata a cultu externo apud Gomerem, constat apud Prophetas, ubi etiam nominantur eaedem gentes; et per eas significantur ubivis doctrinalia aut ritualia in utroque sensu, ut solitum, nunc in genuino, nunc in opposito: Ashkenaz apud Jeremiam,

Tollite signum in terra, clangite buccina in gentibus, consecrate contra eam gentes, audire facite contra eam regna Ararat, Minni, et Ashkenaz, 51:27;

ibi de destructione Babelis, ubi ‘Ashkenaz’ pro cultu ejus idololatrico, seu pro externo separato ab interno, qui Babelem destruit; in specie pro falsis doctrinalibus; ita in sensu opposito:

Togarmah apud Ezechielem,

Javan, Tubal et Meshech, hi negotiatores tui, in anima hominis, et vasa aeris dederunt mercatu tuo. De Bethtogarmah equos et equites, et mulos dederunt subsidiis tuis, 27:13, 14;

ubi de Tyro, per quam repraesentati sunt qui cognitiones rerum caelestium et spiritualium possederunt; ‘Javan, Tubal et Meshech’ sunt, ut prius, ritus varii repraesentativi seu correspondentes, ‘Bethtogarmah’ similiter; illorum ritus externi spectant caelestia, hujus autem seu Bethtogarmae spiritualia, ut constat a significatione ‘rerum cum quibus negotiati sunt: hic in sensu genuino:

apud eundem,

Gomer et omnes alae ejus; Bethtogarmah latera septentrionis, et cum omnibus alis ejus, 38:6;

pro perversis doctrinalibus, quae sunt quoque ‘latera septentrionis’: hic in sensu opposito.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.