Bible

 

Ezechiel 48:17

Studie

       

17 Erunt autem suburbana civitatis ad aquilonem, ducenta quinquaginta : et ad meridiem, ducenta quinquaginta : et ad orientem, ducenta quinquaginta : et ad mare, ducenta quinquaginta.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 39

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

39. "Et plangent super Ipsum omnes tribus terrae." - Quod significet quod falsa ecclesiae repugnatura, constat ex significatione "plangere", quod sit lugere, dolere, indignari, irasci, aversari, ita quoque repugnare; et ex significatione "tribuum", quod sint omnia Vera et bona in complexu, et in opposito sensu omnia falsa et mala in complexu (de qua sequitur); et ex significatione "terrae", quod sit ecclesia (de qua supra, n. 29); inde per "omnes tribus terrae" significatur tota ecclesia; et per quod "plangent super Ipsum", significatur quod vera et bona non amplius, quia falsa et mala regnatura et repugnatura. Agitur enim in hoc versu in genere de statu ecclesiae qualis futurus in fine ejus, quando non amplius fides quia non charitas; quod nempe Dominus tunc Se revelaturus, et agnituri omnes qui in veris ex bono sunt, et quoque visuri qui in falsis ex malo, sed quod falsa ecclesiae repugnatura. (Quod in Apocalypsi non agatur de successivis statibus ecclesiae, sed ultimo statu quando find ejus, videatur supra, n. 5; et quod finis ejus sit quando non fides quia non charitas, in opusculo De Ultimo Judicio 33-39, seq.; et cum non fides quia non charitas, tunc falsa ex malo regnant, quae veris ex bono repugnant.)

[2] Saepius in Verbo nominantur "tribus", quia populus Israeliticus in duodecim tribus divisus fuit; et qui non scit sensum internum Verbi, autumat quod per "tribus" intelligantur tribus Israelis; at usque non per "tribus" intelliguntur tribus, nec per "Israelem" intelligitur Israel; Sed per "tribus" intelliguntur omnes qui in veris ex bono sunt, et per "Israelem" ecclesia Domini. Qui hoc non novit, facile arripiet communem fidem quod filii Israelis prae omnibus in universo terrarum orbe electi fuerint, et quoque quod demum introducendi sint in Terram Canaanem, immo etiam quod ex illis imprimis caelum futurum sit; cum tamen per nomina illorum non illi intelliguntur, sed qui in veris ex bono, ita qui ab ecclesia sunt; per duodecim tribus omnes, ac per unamquamvis aliquod speciale verum ac bonum, quod est illis qui ab ecclesia.

[3] Ex his intellectis constare potest, quid intelligitur per haec in Apocalypsi:

"Audivi numerum signatorum, centum quadraginta quatuor millia signatos ex omnibus tribubus filiorum Israelis: ex tribu Jehudae duodecim millia signatos; ex tribu Ruben duodecim millia signatos; ex tribu Gad duodecim millia signatos: ex tribu Ascher duodecim millia signatos; ex tribu Naphthali duodecim millia signatos; ex tribu Menasche duodecim millia signatos: ex tribu Schimeon duodecim millia signatos; ex tribu Levi duodecim millia signatos; ex tribu Isaschar duodecim millia signatos: ex tribu Sebulon duodecim millia signatos; ex tribu Joseph duodecim millia signatos; ex tribu Benjamin duodecim millia signatos" (7:4-8).

Hic non intelliguntur illi qui ex gente Israelitica, sed omnes quotcunque sunt qui in veris ex bono; hi enim omnes signati sunt ad caelum. Numeri "144000" et "12000" etiam omnes significant, et unaquaevis tribus omnes illos qui in eo vero aut bono quod per nomen ejus significatur. (Ut constare potest ex ostensis in Arcanis Caelestibus: ut quodnam bonum et verum significatur par "Jehudam", n. 3881, 6363; quodnam per "Rubenem", n. 3861, 3866, 4605, 4761, 4734, 4761, 6342-6345; quodnam per "Gadem", n. 3934, 3935; quodnam "Ascherem", n. 3938, 3939, 6408; quodnam per "Naphthalin", n. 3927, 3928; quodnam per " Menaschen", n. 3969, (5351), 5354, 6222, 6234, 6238, 6267, 6296; quodnam per "Schimeonem", n. 3869-3872, 4497, 4502, 4503, 5482, 5626, 5630; quodnam per "Levi", n. 3875, 3877, 4497, 4502, 4503; quodnam per "Isascherem", n. 3956, 3957; quodnam per "Sebulonem", n. 3960, 3961, 6383; quodnam per "Josephum", n. 3909, 3971, 4669, 6417; et quodnam per "Benjaminem", n. 3969, 4592, 5411, 5413, 5443, 5639, 5686, 5688, 5689, 6440. Quod omnes numeri in Verbo significent res, n. 482, 487, 647, 648, 755, 813, 1963, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 1 4670, 5265, 6175, 9488, 9659, 10217, 10253:

quod "duodecim" significent omnes et omnia quoad vera ex bono, n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913: similiter numeri "72","144", "12000", "144000", quia ex 12 per multiplicationem exsurgunt, n. 7973; quod numari multiplicati simile significent cum simplicibus a quibus rem multiplicationem existunt, n.5291, 5335, 5708, 7973.)

[4] Qui non scit quod numeri significent res, et quid numeri", "144", et "12000" tum quid "tribus" et "apostoli", is nec scire potest, quid significant haec in Apocalypsi:

Sancta civitas Hierosolyma Nova "habebat murum magnum et altum habentem portas duodecim, et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quae sunt nomina duodecim tribuum Israelis:... et murus habebat fundamenta duodecim, in quibus duodecim nomina apostolorum Agni." Murus erat centum quadraginta quatuor cubitorum; ac longitudo et latitudo civitatis, duodecim millia stadiorum (21:12, 14, 16, 17).

Quid per omnia illa significatur, videas explicatum in opusculo De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina (n. 1); quod nempe per "Hierosolymam" significetur ecclesia quoad doctrinam; per "murum" ejus vera tutantia; per "portas" vera introducentia; per "fundamenta" cognitiones super quibus doctrina fundatur; per "duodecim angelos" et per "duodecim tribus", omnia vera et bona in complexu; similiter per "duodecim apostolos"; et quod per numeros "12", "144", et "12000", omnia et omnes.

[5] Porro, qui scit quod talia per "duodecim tribus" significantur, is videre potest arcanum quod inest,

Cur nomina duodecim tribuum insculpta fuerunt lapidibus pretiosis in urim et thummim, et praeterea quid pectorale illud significavit (Exodus 28:21; 39:10-15).

(Arcanum id videatur evolutum n. 3858, 6335, 6640, 9863, 9865, 9873, 9874, 9905.) Is etiam videre potest, quid significatur per quod

Duodecim apostoli sederent super duodecim thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis ( 2 Matth. 19:28);

quod nempe Dominus solus judicaturus sit per Vera ex bono unumquemvis (n. 2129, 6397): tum quid intelligitur per

Prophetica Israelis patris de filiis suis (Gen. 49);

ut et quid in plurimis locis in Verbo, ubi tribus nominantur (Ut Esaias 19:13; 49:6; 63:17; Jeremias 10:16; Ezechiel 48:1, seq.; Psalmuss 122:3-5; Deuteronomius 32:8; Numeri 24:2; Apocalypsis 5:9; 7:9; 11:9; 13:7; 14:6; et alibi);

[6] et porro quid per Domini Yerba de consummatic ne saeculi et de adventu Ipsius:

"Post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et potentiae caelorum commovebuntur: et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo; et tunc plangent omnes tribus terrae: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum potentia et gloria multa" ( 3 Matth. 24:29-30).

(Quae quoad singula videantur explicata in opere De Caelo et Inferno 1; et haec loquentia in Arcanis Caelestibus, nempe quod duodecim tribus Israelis repraesentaverint et inda significaverint omnia vera et bona in complexu, ita omnia fidei et amoris, n.3858, 3926, 4060, 6335:

quod similia duodecim apostoli, n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397. Quod vasia significant secundum ordinem in quo nominantur, n. 3862, 3926, 3939, 4603, seq., 6337, 6640, 10335.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5639

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5639. ‘Et vidit Joseph cum illis Benjaminem’: quod significet apperceptionem medii spiritualis apud vera, a caelesti spiritualis, constat ex significatione ‘videre’ quod sit intelligere et appercipere, de qua n. 2150, 2807, 3764, 4567, 4723, 5400; ex repraesentatione ‘decem filiorum Jacobi’ qui sunt ‘cum illis’, seu cum quibus Joseph vidit Benjaminem, 1 quod sint vera in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512; et ex repraesentatione ‘Benjaminis’ quod sit medium, de qua n. 5411, 5413, 5443; quod hic medium spirituale dicatur, est quia vera quae per ‘decem filios Jacobi’ repraesentantur, nunc conjungenda erant cum vero a Divino quod 'Josephus', et conjunctio illa non fit nisi per medium quod spirituale; quare cum id medium apperceptum, tunc 2 statim sequitur ‘quod Josephus diceret ad virum super domo sua, Adduc viros domum, et mactando macta, et praepara, quia mecum comedent viri in meridie’, per quae significatur quod introducerentur et conjungerentur quia cum medio.

[2] Quid spirituale respective ad naturale, paucis adhuc dicendum, quia plerique qui in orbe Christiano ignorant quid spirituale, usque adeo ut cum audiunt vocem illam, haereant, et dicant secum quod spirituale quid sit, nemo sciat; spirituale in sua essentia apud hominem est ipsa affectio boni et veri propter bonum et verum et non propter se, tum affectio justi et aequi propter justum et aequum et non propter se; cum homo sentit in se jucundum et amoenum, et magis si faustum et beatum ex illis, hoc apud illum est spirituale quod non venit ex naturali sed ex spirituali mundo seu e caelo, hoc est, per caelum a Domino; hoc nunc est spirituale quod, cum apud hominem regnat, afficit et quasi tingit omne quod cogitat, quod vult et quod agit, et facit ut cogitata et ex voluntate acta participent ex spirituali, usque tandem ut cum e mundo naturali in mundum spiritualem transit, illa etiam apud eum spiritualia fiant. Verbo, affectio charitatis et fidei, hoc est, boni et veri, ac jucundum et amoenum, et magis faustum et beatum inde, quae interius apud hominem sentiuntur et illum faciunt hominem vere Christianum, est spirituale.

[3] Quod plerique in orbe Christiano ignorent quid spirituale, est quia fidem faciunt essentialem Ecclesiae et non charitatem; inde quia pauci illi qui de fide solliciti sunt, parum si quicquam cogitant de charitate, et norunt quid charitas, inde quia non cognitio, nec est perceptio affectionis quae charitatis, et qui non in affectione charitatis est, nequaquam potest scire quid spirituale; imprimis hodie cum vix ulla charitas alicui est, quia est ultimum tempus Ecclesiae. Sed sciendum quod spirituale in communi sensu 3 significet affectionem tam boni quam veri, inde caelum vocatur mundus spiritualis, et sensus 4 internus Verbi sensus spiritualis, at in specie id quod est affectionis boni 5 vocatur caeleste, et id quod est affectionis veri, 6 spirituale.

Poznámky pod čarou:

1. A had this clause after Jacobi, but d it; after Benjaminem A adds de qua n 2150. . 5400, an evident mistake for 5403... 5512.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. significans tam affectionem

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. est

6. The Manuscript inserts est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.