Arcana Coelestia # 7505
7505. ‘Pestis gravis valde’: quod significet consumptionem in communi, 1 constat ex significatione ‘pestis’ quod sit vastatio veri, et quia dicitur ‘pestis gravis valde’, 2 significatur consumptio veri; quod ‘pestis’ vastationem veri significet, patet ab his locis in Verbo:
apud Ezechielem,
Quando quattuor judicia Mea mala, gladium, et famem, et feram malam, et pestem, misero super Hierosolymam, ad exscindendum ex ea hominem et bestiam, 14:21;
‘exscindere hominem et bestiam’ pro vastare bonum interius et exterius:
apud eundem,
Gladius foris, et pestis atque fames intus; qui in agro, gladio morietur, qui vero in urbe, illum fames et pestis comedent, 7:15;
‘pestis’ pro vastatione boni:
apud eundem,
Ideo quod sanctuarium Meum polluisti omnibus abominationibus tuis, tertia pars tui peste morientur, et consumentur in medio tui, 5:[11, ] 12; ‘pestis’ pro consumptione boni:
apud Amos, Misi in vos pestem in via Aegypti, occidi gladio juvenes vestros, cum captivitate equorum vestrorum, 4:10;
‘pestis in via Aegypti’ pro vastatione 3 boni et veri per falsa, quae sunt ‘via Aegypti’; ‘occidi gladio juvenes cum captivitate equorum’ pro vastatione veri; ‘juvenes’ sunt vera, et ‘equi’ intellectualia, ut supra n. 7503 apud Davidem,
Non timebis tibi a pavore noctis, a telo volat interdiu; a peste quae in caligine serpit, a morte vastat in meridie, Ps. 91:5, 6;
‘pestis quae in caligine serpit’ pro malo quod in occulto vastat; ‘mors quae vastat in meridie’ pro malo quod in aperto; praeter aliis in locis.
Poznámky pod čarou: