Bible

 

Ezechiel 44:7

Studie

       

7 eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo, et polluant domum meam : et offertis panes meos, adipem et sanguinem, et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4434

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4434. ‘Et adhaerebat anima illius in Dinam’: quod significet propensionem ad conjunctionem, constat a significatione ‘adhaerere anima’ quod sit propensio; quod ad conjunctionem, patet quia quae amoris conjugialis sunt, in sensu interno involvunt conjunctionem spiritualem, quae est veri cum bono ac boni cum vero; quod illa quae amoris conjugialis sunt, in sensu interno involvant conjunctionem illam, est causa quia amor conjugialis ex conjugio veri et boni ac boni et veri, ducit originem, videatur n. 2618, 2727-2729, 2737, 2803, 3132; inde quoque adulterationes boni intelliguntur per ‘adulteria’, et falsificationes veri per ‘scortationes’ in Verbo, n. 2466, 2729, 2750, 3399; ex his 1 constare potest quod per omnia haec quae de Shechemo et de Dinah in hoc capite memorantur, non aliud in sensu interno intelligatur quam conjunctio veri quae repraesentatur per ‘Shechemum’, cum affectione veri quae per ‘Dinam’, ita quod per haec verba, ‘Adhaerebat anima ejus in Dinam’, significetur propensio ad conjunctionem.

[2] Quia in toto hoc capite agitur de amore Shechemi 2 erga Dinam, et quod ambiret illam in mulierem, et quia per illa quae amoris conjugialis sunt, significatur conjunctio spiritualis, licet ex Verbo confirmare quod conjugia et quae conjugiorum sunt, ibi non aliud involvant;

apud Johannem, Gaudeamus et exsultemus, et demus gloriam Ipsi, quia venit tempus nuptiarum Agni, et Uxor Ipsius paravit se 3 ... beati 4 qui ad cenam nuptiarum Agni vocati, Apoc.

19:7, 9:

apud eundem,

Vidi civitatem sanctam, Hierosolymam novam, descendentem a Deo e caelo, paratam sicut sponsam ornatam marito suo....

Unus de septem angelis... locutus est mecum, dicens, Veni, ostendam tibi sponsam, Agni uxorem; abstulit me in spiritu super montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem magnam, sanctam Hierosolymam descendentem e caelo a Deo, Apoc. 21:2, 9, 10; quod per sponsale et conjugiale hic non aliud significetur quam conjunctio Domini cum Ecclesia, et hoc per verum et bonum, patet manifeste; civitas enim sancta et Hierosolyma nova non aliud est quam Ecclesia; quod ‘civitas’ sit Ecclesiae verum, videatur n. 402, 2268, 5 2449, 2451, 2712, 2943, 3216; quod 6 ‘Hierosolyma’ sit Ecclesia spiritualis, n. 402, 2117, 3654:

[3] apud Malachiam, Perfide egit Jehudah, et abominatio facta est in Israele, et in Hierosolyma, nam profanavit Jehudah sanctitatem Jehovae, quia amavit et desponsavit sibi filiam dei alieni.... Jehovah testificatus est inter te et inter uxorem juventutis tuae, contra quam tu perfide egisti, ii

11, 14, 15;

ubi ‘amare et desponsare filiam dei alieni’ est conjungere se cum falso, loco veri quod est ‘uxor juventutis’:

[4] apud Ezechielem,

Sumpsisti filios tuos et filias tuas, quas peperisti Mihi, et sacrificasti ad devorandum. Num parum de scortationibus tuis?... filia matris tuae tu fastidientis maritum suum et filios suos, et soror tu sororum tuarum, quae fastidiverunt maritos suos et filios suos, 16:20, 45;

ibi de abominationibus Hierosolymae quae quia erant ex malis et falsis, describuntur in illo capite per talia quae conjugiis contraria sunt, scilicet per adulteria et scortationes; ‘mariti, quos fastidiverunt’, sunt bona, ‘filii’ sunt vera, et ‘filiae’ affectiones illorum:

[5] apud Esaiam,

Canta sterilis non pepererat, persona cantu et jubila non parturivit, quia multi filii desolatae prae filiis maritatae.... Opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius, quia mariti tui factores tui, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor tuus Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocatur: nam sicut mulierem relictam et afflictam spiritu vocavit te Jehovah, et mulierem juventutis cum repudiatur, dixit Deus tuus.... Omnes filii tui docti a Jehovah, et multa 7 pax filiorum tuorum, 54:1,

[4], 5, 6,

13; quia per ‘conjugium’ significatur conjunctio veri et boni ac boni et veri, constare potest quid significatur per maritum et uxorem, per filios et filias, per viduas, per repudiatas, perque parere, parturire, desolari, sterilis esse 8 , nam haec sunt conjugii; de singulis illis, quid in sensu spirituali significant 9 , in explicationibus multoties ostensum est:

[6] apud eundem,

Propter Zionem non tacebo, et propter Hierosolymam non quiescam, ... non dicetur tibi amplius deserta, ... sed terrae tuae vocabitur maritata, nam beneplacebit Jehovae in te, et terra tua maritabitur, quia maritabit juvenis virginem, maritabunt te filii tui, et gaudium sponsi super sponsa, gaudebit super te Deus tuus, 62:1, 4, 5; qui non sensum internum Verbi novit, opinari potest quod talia in Verbo solum sint comparativa qualia in sermone vulgari plura, et inde quod Ecclesia comparetur filiae, virgini, uxori, ita quae fidei et charitatis sunt, illis quae conjugii; sed in Verbo omnia sunt repraesentativa spiritualium et caelestium, et reales correspondentiae, descendit enim Verbum e caelo, et quia descendit inde, in sua origine est Divinum caeleste et spirituale, cui illa quae sunt sensus litterae correspondent; inde est quod quae conjugii caelestis sunt, quod est conjunctio boni et veri, cadant in correspondentia, ita in illa quae sunt conjugiorum in terra.

[7] Inde quoque est quod Dominus assimilaverit regnum caelorum, hoc est, regnum Ipsius in caelo, et regnum Ipsius in terra quod est Ecclesia, cum Homine rege, qui fecit nuptias filio suo, ac invitavit plures ad illas, Matth. 22:2 seq. :

et quoque cum Decem virginibus, quae accipientes lampadas, exiverunt in occursum sponsi, Matth. 25:1 seq. :

et quoque Dominus illos qui ab Ecclesia vocavit filios nuptiarum, Dixit Jesus, Num possunt filii nuptiarum lugere, quamdiu cum illis est sponsus? venient vero dies, quando auferetur ab iis sponsus, et tunc jejunabunt, Matth. 9:15.

[8] Inde quoque affectio boni et affectio veri dicitur ‘gaudium et laetitia sponsi et sponsae’, quia gaudium caeleste est ex affectionibus et in affectionibus illis; ut apud Esaiam,

Maritabunt te filii tui, et erit gaudium sponsi super sponsa, gaudebit super te Jehovah Deus tuus, 10 62:5:

apud Jeremiam,

Vox gaudii et vox laetitiae, et vox sponsi et vox sponsae, vox dicentium, Confitemini Jehovae, quia bonus Jehovah, 33:11:

apud eundem,

Cessare faciam ex urbibus Jehudae et ex plateis Hierosolymae vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsi, quia in vastitatem evadet terra, 7:34; 16:9; 25:10:

et apud Johannem, Lux lucernae non lucebit in Babylone amplius, et vox sponsae et sponsae non audietur in illa amplius, Apoc. 18:23 11 .

[9] Omnia conjugia in terra per amorem vere conjugialem correspondent conjugio caelesti quod est boni et veri, ideo leges in Verbo de desponsationibus et conjugiis latae prorsus correspondent legibus spiritualibus conjugii caelestis; ut quod ‘unam solum uxorem ducerent’, Marcus 10:2-8; Luc. 16:18;

in conjugio enim caelesti se ita habet, nempe quod bonum non conjungi queat nisi suo vero, et verum suo bono; si alii vero quam suo, bonum nusquam subsisteret, sed distraheretur et sic periret; ‘uxor’ in 12 Ecclesia spirituali repraesentat bonum et ‘vir’ repraesentat verum, at in Ecclesia caelesti ‘maritus’ repraesentat bonum et ‘uxor’ verum; et, quod arcanum, non solum illa repraesentant, sed etiam illis actualiter correspondent. s} Leges quoque 13 quae de conjugiis latae sunt in Veteri Testamento similiter correspondentiam habent cum legibus conjugii caelestis, ut quae

Exod. 21:7-11; 22:15, 16 [KJV 16, 17]; 34:16; Num. 35:16;

Deut. 7:3, 4; 22:28, 29;

et quoque leges de gradibus vetitis,

Lev. 18:6-20;

de quibus singulis, ex Divina Domini Misericordia, alibi: quod 14 gradus 15 et leges conjugiorum ex legibus veri et boni quae sunt conjugii caelestis, ducant originem, et se ad illas referant, patet apud Ezechielem,

Sacerdotes Levitae viduam aut repudiatam non accipient sibi in uxores, sed virgines de semine domus Israelis; et viduam quae fuerit vidua a sacerdote, accipient, 44:22;

ibi agitur de civitate sancta Hierosolyma nova et de Canaane caelesti, quae quod sint regnum Domini et Ecclesia Ipsius, constat, proinde quod non per ‘Levitas’ Levitae, nec per ‘viduam et repudiatam’ vidua et repudiata, significentur, sed talia quibus correspondent. 16

Poznámky pod čarou:

1. inde

2. conjugiali, in the First Latin Edition The Manuscript’s reading Shechemi seems correct, as it supplies the subject for ambiret. the First Latin Edition’s reading probably arose from confusion with amoris conjugiali in the next line.

3. seipsam

4. sicuti in the Manuscript, sicut in the First Latin Edition, probably a miscopying of beati, which all Swedenborg’s many other references to this text have.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts et.

7. nulla, in the First Latin Edition

8. The Manuscript inserts et per plura.

9. significetur

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The Manuscript inserts enim.

13. etiam

14. remainder of [ ] is a marginal addition in the Manuscript

15. The Manuscript inserts etiam.

16. et Hierosolyma nova, et evidenter de Regno Domini, quod non Levitae, nec vidua, nec repudiata, patet, sed quod talia quibus correspondent. Note that this ispartofthevisions of God seen upon a very high mountain' (Ezek. 40:2).

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Genesis 19

Studie

   

1 Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis : adoravitque pronus in terram,

2 et dixit : Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi : lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt : Minime, sed in platea manebimus.

3 Compulit illos oppido ut diverterent ad eum : ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt.

4 Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul.

5 Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei : Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte ? educ illos huc, ut cognoscamus eos.

6 Egressus ad eos Lot, post tergum occludens ostium, ait :

7 Nolite, quæso, fratres mei, nolite malum hoc facere.

8 Habeo duas filias, quæ necdum cognoverunt virum : educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei.

9 At illi dixerunt : Recede illuc. Et rursus : Ingressus es, inquiunt, ut advena ; numquid ut judices ? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime : jamque prope erat ut effringerent fores.

10 Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium :

11 et eos, qui foris erant, percusserunt cæcitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.

12 Dixerunt autem ad Lot : Habes hic quempiam tuorum ? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac :

13 delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos.

14 Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit : Surgite, egredimini de loco isto : quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.

15 Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes : Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes : ne et tu pariter pereas in scelere civitatis.

16 Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi.

17 Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem : ibique locuti sunt ad eum, dicentes : Salva animam tuam : noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione : sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas.

18 Dixitque Lot ad eos : Quæso, domine mi,

19 quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar :

20 est civitas hæc juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea : numquid non modica est, et vivet anima mea ?

21 Dixitque ad eum : Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es.

22 Festina, et salvare ibi : quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.

23 Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.

24 Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo :

25 et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terræ virentia.

26 Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis.

27 Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino,

28 intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius : viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.

29 Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat.

30 Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque filiæ ejus cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duæ filiæ ejus cum eo.

31 Dixitque major ad minorem : Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ.

32 Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen.

33 Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre ; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit.

34 Altera quoque die dixit major ad minorem : Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro.

35 Dederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia, dormivit cum eo : et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit.

36 Conceperunt ergo duæ filiæ Lot de patre suo.

37 Peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab : ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem.

38 Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est, Filius populi mei : ipse est pater Ammonitarum usque hodie.