Bible

 

Ezechiel 41:6

Studie

       

6 Latera autem, latus ad latus, bis triginta tria : et erant eminentia, quæ ingrederentur per parietem domus, in lateribus per circuitum, ut continerent, et non attingerent parietem templi.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10253

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10253. ‘Quingenta’: quod significet plenum, constat ex significatione 'numeri ‘quingenta’ quod sint plenum; quod ‘quingenta’ sint plenum, est quia is numerus componitur ex quinque et decem in se bis multiplicatis, 1 seu ex quinquies centum; et per ‘quinque’ significatur multum, similiter per ‘decem’, et per ‘centum’, inde per ‘quingenta’ significatur plenum; quod ‘quinque’ sint multum, videatur n. 5708, 5956, 9102, pariter ‘decem’, n. 3107, 4638, tum quoque ‘centum’, n. 4400, 6582, 6594; quod omnes numeri in Verbo significent res, videatur in locis citatis n. 9488, et quod numeri compositi significent simile cum simplicibus, ex quibus per multiplicationem 2 existunt, n. 5291, 5335, 5708, 7973.

[2] Quod numeri significent res, constat manifeste apud Ezechielem ubi domus Dei, cum omnibus ibi intus et extra, et quoque nova terra, 3 mensurantur, et describuntur per numeros mensurae, xl-xlviii; 4 et per novam terram ibi intelligitur Ecclesia, ac per domum Dei sanctum ejus; similiter apud Johannem in Apocalypsi, ubi etiam nova Hierosolyma 5 describitur per numeros mensurae, per quam etiam intelligitur nova Ecclesia; nisi numeri significavissent res, omnes illae mensurationes fuissent inanes.

[3] Quod ‘quingenta’ significent totum 6 ab uno fine ad alterum, ita plenum, constat ibi apud Ezechielem,

Mensus est extra domum, seu templum, ad plagam orientis quingentos calamos circumcirca, ad plagam septentrionis quingentos calamos circumcirca, ad plagam meridiei quingentos calamos, et ad plagam maris quingentos calamos: murus ejus circumcirca, longitudo quingenti calami, et latitudo quingenti calami, ad distinguendum inter sanctum et profanum, 42:15-20;

ex quibus patet quod ‘quingenta’ sint totum in complexu, seu omne sanctum 7 ab uno fine ad alterum, ita plenum, nam dicitur quod murus qui erat illa longitudine et latitudine in quadrato, distingueret inter sanctum et profanum.

[4] Quod ‘quingenta’ 8 significent multum, et decima ejus pars, seu quinquaginta, respective aliquid, constat ex Domini Verbis ad Simonem apud Lucam, Jesus dixit, Duo debitores erant cuidam creditori, unus debebat denarios quingentos, alter vero quinquaginta; cum illi non haberent ut redderent, ambobus condonavit; uter eorum magis 9 illum diligit? respondit Simon, Is cui plus condonavit; dixit Jesus, Sic remissa sunt mulieri peccata multa, quia amavit multum; cui vero parum remittitur, parum amat, 7:41-fin. ;

quod Dominus illos numeros adhibuerit, erat quia significabant multum et aliquid, locutus enim est ex Divino, ita per significativa secundum correspondentias; 10 similiter ubivis alibi, 11 ut cum de 12 virginibus, quas dixit decem, et quod earum quinque essent prudentes et quinque stultae; decem dixit, quia per illum numerum significantur omnes, nempe qui ab Ecclesia; et quinque, quia per 13 hunc numerum significatur aliqua pars: videatur n. 4637, 4638.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript deletes seu, and inserts hoc est, .

2. The Manuscript deletes existunt, and inserts sunt.

3. mensuratur et sic describitur

4. nam

5. The Manuscript inserts etiam.

6. a primo fine ad ultimum

7. a principio ad finem

8. The Manuscript inserts quoque.

9. ipsum

10. similiter ubivis alibi altered to ut ubivis in Verbo

11. ut quoque ubi de decem virginibus, quarum quinque prudentes et quinque stultae

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.