Bible

 

Ezechiel 39:3

Studie

       

3 Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9142

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9142. ‘Ex optimo agri sui et ex optimo vineae suae rependet’: quod significet restitutionem ex bonis et veris adhuc integris, constat ex significatione ‘agri’ quod sit bonum Ecclesiae, et ex significatione ‘vineae’ quod sit verum Ecclesiae, de quibus supra n. 1 9139; ‘optimum’ dicitur quod post consumptionem adhuc est integrum; et ex significatione ‘rependere’ quod sit restitutio, de qua n. 9087.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2451

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2451. Quod ‘omnes habitatores urbium’ significet quod ab illis separarentur omnia bona ut non nisi quam mala iis essent, constat significatione ‘habitatorum’ cum praedicantur de urbe quod sint bona, ut a pluribus in Verbo confirmari potest; etiam inde patet quod cum ‘urbs’ significat verum, ut ostensum, ‘habitator’ sit bonum, nam verum est in quo bonum habitat; et verum in quo non bonum, est sicut urbs vacua seu absque habitatore. Praeterea quod a malis separentur etiam omnia bona ut non nisi quam mala iis sint, videatur supra n. 2449.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.