Bible

 

Ezechiel 39:10

Studie

       

10 Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus, quoniam arma succendent igni, et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2234

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2234. Quod ‘via’ sit doctrina, constat a significatione ‘viae’; via praedicatur in Verbo de veris, quia vera ducunt ad bonum et procedunt a bono, ut constare potest a locis allatis in Parte Prima n. 627; et quia via praedicatur de illis, est ‘via’ doctrina, quia doctrina in uno complexu omnia illa comprehendit quae ducunt ad bonum, hoc est, ad charitatem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.