Bible

 

Ezechiel 39

Studie

   

1 Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.

2 Et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israël.

3 Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.

4 Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum : feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ dedi te ad devorandum.

5 Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

6 Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter : et scient quia ego Dominus.

7 Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël, et non polluam nomen sanctum meum amplius : et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.

8 Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus : hæc est dies de qua locutus sum.

9 Et egredientur habitatores de civitatibus Israël, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos : et succendent ea igni septem annis.

10 Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus, quoniam arma succendent igni, et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.

11 Et erit in die illa : dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël, vallem viatorum ad orientem maris, quæ obstupescere faciet prætereuntes : et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog.

12 Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus.

13 Sepeliet autem eum omnis populus terræ : et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.

14 Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ, ut emundent eam : post menses autem septem quærere incipient.

15 Et circuibunt peragrantes terram : cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.

16 Nomen autem civitatis Amona, et mundabunt terram.

17 Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus : Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri : Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.

18 Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terræ bibetis, arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium.

19 Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima quam ego immolabo vobis :

20 et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.

21 Et ponam gloriam meam in gentibus : et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos.

22 Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps.

23 Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eos, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.

24 Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis.

25 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo.

26 Et portabunt confusionem suam, et omnem prævaricationem qua prævaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes :

27 et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum.

28 Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.

29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël, ait Dominus Deus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9141

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9141. ‘Et desolaverit in agro alterius’: quod significet consumptionem bonorum cohaerentium, constat ex significatione ‘desolare’ quod sit deprivare per cupiditates, ita consumere, de qua sequitur, et ex significatione ‘in agro alterius’ quod sint bona cohaerentia, ‘ager’ enim est Ecclesia, et quae in agro sunt bona, n. 9139, ita quae ‘in agro alterius’ sunt bona propinqua quae cohaerent; nam bona apud hominem se habent sicut generationes in terra 1 , et inde sunt quae in varia propinquitate et cohaerentia, n. 9079; quae non in eadem domo sunt, aut in eadem familia quae simul 2 , sed usque affinia, sunt quae intelliguntur per ‘esse in agro alterius’.

[2] Quod ‘desolare’ sit deprivare per cupiditates et sic consumere, est quia per vocem 3 qua in lingua originali exprimitur ‘desolare’, proprie significatur incendere et comburere 4 , inde quoque depascere et consumere; et quia inde 5 derivatio illius vocis, per ‘desolare’ hic significatur consumptio quae fit per cupiditates, cupiditates enim apud hominem sunt ignes qui consumunt; est enim apud hominem ignis vitae et lux vitae; ignis vitae est amor ejus, et lux vitae est fides ejus; amor boni, hoc est, amor in Dominum et amor erga proximum, faciunt ignem vitae apud hominem bonum et apud angelum caeli, et amor veri ac fides veri 6 faciunt lucem vitae apud illos 7 ; ast amor mali, hoc est, amor sui et amor mundi, faciunt ignem vitae apud hominem malum et apud spiritum inferni, ac amor falsi et fides falsi 6 faciunt lumen vitae apud illos 7 ; sed amor mali vocatur in Verbo combustio ignis, quia comburit et consumit illa quae amoris boni et veri sunt; quod combustio ignis id sit, videatur n. 1297, 1861, 5215, 9055.

[3] Quod consumptio per cupiditates per illam vocem in lingua originali significetur, patet a sequentibus his locis:

apud Esaiam,

Jehovah in judicium veniet cum senioribus populi Sui, et principibus ejus; vos consumpsistis (succendistis) vineam, 3:14:

apud eundem,

Flatus Jehovae, sicut fluvius sulfuris, consumit (incendit) eum, 30:33;

‘fluvius sulfuris’ sunt falsa ex malis amoris sui et mundi, n. 2446:

[4] apud Ezechielem,

Exibunt habitatores urbium Israelis, et incendent ac comburent arma, et scutum et clypeum, cum arcu et cum telis, et cum baculo 8 manus, et cum hasta; accendent illis ignem septem annis, ut non adferant ligna ex agro, et 9 excidant ex silvis, 39:9, 10;

ita describitur consumptio et desolatio boni et veri 10 per cupiditates; sed quis hoc videbit nisi sciat quid significatur per habitatores urbium Israelis, 11 tum quid per ‘arma, scutum, clypeum, arcum cum telis’, per ‘baculum 12 manus et hastam’, per ‘septem annos’, perque ‘ligna ex agro et ex silvis’? quod ‘habitatores’ sint bona, videatur n. 2268, 2451, 13 2712, quod ‘urbes’ sint vera, et inde doctrinalia 14 ex Verbo, n. 2268, 2449', 2943, 3216, 4492, quod ‘Israel’ sit Ecclesia, n. 4286, 6426, 6637, inde ‘habitatores urbium Israelis’ sunt bona doctrinalium Ecclesiae, et in opposito sensu illa versa in mala et falsa; quod ‘scutum, clypeus, 15 tela quae arcus’ sint vera doctrinae e Verbo, per quae tutatio a falsis mali, n. 2686, 2709, 16 6422, quod ‘baculus 17 manus’ sit potentia veri ex bono, n. 4876, 7026, ‘hasta’ similiter, sed potentia interior; quod septem anni sint 18 status plenus, ita ad plenum, n. 6508, 8976, ita ‘accendere ignem septem annis’ est ad plenum consumere per cupiditates, ' ‘ligna ex agro sunt’ 19 bona interiora Ecclesiae, n. 3720, 8354, 20 et quod ‘ager’ sit Ecclesia, n. 2971, 3766, 7502, 7571, et ‘ligna ex silvis’ sunt 21 bona exteriora, n. 3220, 9011 fin. ; his cognitis 22 sciri potest quod per prophetica illa describatur consumptio 23 omnium quae Ecclesiae sunt per cupiditates, usque dum nihil boni et veri Ecclesiae internae et externae supersit, quod significatur per quod ‘accendent ignem septem annis, ut non adferant ligna ex agro, neque excidant ex silvis’.

[5] Per eandem vocem etiam describitur consumptio boni et veri Ecclesiae apud Malachiam,

Ecce dies veniens, ardens sicut clibanus, quo erunt omnes insolenter peccantes, et omnis operator malitiae, stipula; et consumet (accendet) eos dies veniens, dixit Jehovah Zebaoth, Qui non relinquet illis radicem aut ramum, 3:19 [KJV 4:1];

‘dies veniens’ est ultimum tempus Ecclesiae, quando amores sui et mundi regnaturi sunt et consumpturi omnia vera et bona Ecclesiae, usque dum nihil supersit in interno hominis et in externo ejus; quae significantur 24 per quod ‘non relinquet illis radicem aut ramum’; ‘radix’ boni et veri est in interno hominis, et ‘ramus’ est in externo 25 ; inde nunc patet quod per ‘desolare’ significetur consumptio per cupiditates, similiter alibi in Verbo.

Poznámky pod čarou:

1. terris

2. una est

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. comburere et incendere

5. The Manuscript inserts est.

6. ejus

7. The Manuscript deletes illos and inserts illum.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. neque

10. The Manuscript inserts Ecclesiae.

11. per habitatores urbium Israelis in Sensu interno significatur

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The Manuscript inserts 2481, in the First Latin Edition, and inserts 2563 in the Second Latin Edition. The Manuscript has 2451 at the foot of the page and again at the beginning of the next page, which, in writing the copy for his printer, Swedenborg probably misread as 2481.

14. The Manuscript inserts quae.

15. si ac

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. septem anni quod sit

19. quod ligna ex agro sint

20. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

21. quod sint

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. vastatio

24. quod significatur

25. The Manuscript inserts ejus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2449

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2449. Quod ‘evertit urbes illas’ significet quod ab illis separarentur omnia vera ut modo falsa iis essent, constat ex significatione ‘urbium’ quod sint doctrinalia, ita vera, nam haec sunt doctrinalium, de qua n. 402, 2268, 2428, quae ‘everti’ dicuntur cum falsa pro veris sunt, hic cum separata ab illis omnia vera, tum quoque omnia bona de quibus etiam in hoc versu, quia agitur de statu ultimo eorum qui intra Ecclesiam in falsis et malis sunt; status eorum quoque talis fit: ut sciatur qualis, paucis dicendum;

[2] qui in alteram vitam veniunt, omnes in similem vitam quam habuerunt in corpore, reducuntur; et dein apud bonos separantur mala et falsa, ut per bona et vera eleventur a Domino in caelum; at apud malos separantur bona et vera, ut per mala et falsa ferantur in infernum, videatur n. 2119, prorsus secundum verba Domini apud Matthaeum, Quicumque habet, dabitur illi, ut abundantius habeat; quicumque vero non habet, etiam quod habet, auferetur ab eo, 13:12 1 : et alibi apud eundem,

Habenti omni dabitur, ut abundet; ab eo autem qui non habet, auferetur ab eo, Matth. 25:29 2 ; Luc. 8:18; 19:24-26; Marcus 4:24, 25;

quae etiam significantur per haec quae apud Matthaeum, Sinite una crescere utraque usque ad messem, et erit in tempore messis dicam messoribus, Colligite prius zizania, et colligate 3 ea in fasciculos ad comburendum ea; triticum vero congregate in horreum meum:... messis consummatio saeculi est, quemadmodum colliguntur Zizania, et igne comburuntur sic erit in consummatione saeculi, 13:30, 39, 40:

tum quae dicta sunt de Sagena jacta in mare, et varii generis pisces contrahente, quod dein colligerentur bona in vasa, et mala foras ejicerentur, et quod sic futurum in consummatione saeculi, ibid. Gen. 19:47-50;

quid ‘consummatio’ et quod simile involvat quoad Ecclesiam, videatur n. 1857, 2243.

[3] Causa separationis malorum et falsorum apud bonos est, ne pendeant inter mala et bona, sed ut per bona eleventur in caelum; et causa separationis bonorum et verorum apud malos es ne per aliqua bona quae apud eos, seducant probos, utque secedant per mala inter malos qui in inferno; nam talis est communicatio omnium idearum cogitationis et affectionum in altera vita, ut bona communicentur cum bonis, mala cum malis, n. 1388-1390, quare nisi separarentur, inde damna innumerabilia, praeter quod aliter nulla consociatio fieret; cum tamen exquisitissime omnia consociata sunt, in caelis secundum omnes differentias amoris in Dominum ac amoris mutui, et inde fidei, n. 685, 1394, et in infernis secundum omnes differentias cupiditatum, et inde phantasiarum, n. 695, 1322. Sed sciendum quod separatio non sit plenaria ablatio, nulli enim prorsus aufertur quod habuit.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. So in the Manuscript, colligite, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.