Bible

 

Ezechiel 36:31

Studie

       

31 Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum : et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 55

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

55. Vers. 28. Et benedixit illis Deus, et dixit illis Deus, Fructificate et multiplicate vos, et implete terram, et subjugate eam; e dominamini in pisces maris, et in avem caelorum, et in omne vivum reptans super terra. Antiquissimi, quia conjunctionem intellectus e voluntatis, seu fidei et amoris, vocabant conjugium, quicquid boni ex conjugio illo producebatur, appellabant ‘fructificationes’, et quicquid veri ‘multiplicationes’, inde apud Prophetas similiter, ut apud Ezechielem,

Multiplicabo super vos hominem et bestiam, et multiplicabunt et fructificabunt se, et habitare faciam vos juxta antiquitate vestras, et benefaciam prae principiis vestris, et cognoscetis quod Ego Jehovah, et ambulare faciam super vobis, hominem, populum Meum Israelem, 36:8-12:

per ‘hominem’ hic intelligitur homo spiritualis, qui etiam Israel vocatur; per ‘antiquitates’ Ecclesia Antiquissima; per ‘principia’ Ecclesia Antiqua post diluvium; quod ‘multiplicatio’, quae est veri, praecedat, et ‘fructificatio’, quae est boni, sequatur, est quia de regenerando, non de regenerato, agitur. Cum intellectus voluntati copulatus est, seu fides amori, vocatur homo a Domino ‘terra maritata’, per Esaiam,

Non dicetur terrae tuae amplius vasta, sed tibi vocabitur 1 beneplacitum Meum in illa, et terrae tuae maritata, quia beneplacebit Jehovae in te, et terra tua maritabitur, 62:4;

fructus inde qui sunt veri, vocantur ‘filii’; et fructus qui sunt boni ‘filiae’, et hoc quam saepe in Verbo: ‘impletur terra’, cum multa vera et bona; Domino enim benedicente et dicente, hoc est, operante, crescit bonum et verum in immensum, sicut Dominus dicit, Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo, quod minus quidem est omnium seminum, cum autem creverit, majus omnibus oleribus est, et fit arbor, ita ut veniant aves caeli, et nidulentur in ramis ejus, Matth. 13:31, 32.

‘Granum sinapis’ est bonum hominis antequam spiritualis, quo ‘minimum est omnium seminum’, quia putat a semet bonum facere; quod a semet, est nihil nisi malum; sed quia in statu regenerationis est, est aliquid boni, sed minimum omnium; tandem sicut fides conjungit amori, fit majus, et ‘olus’; demum cum conjuncta est, fit ‘arbor’, et tunc ‘aves caelorum’, quae hic etiam sunt vera seu intellectualia, ‘in ramis ejus’, qui sunt scientifica, ‘nidulantur’. Quando homo spiritualis est, sicut dum fit spiritualis, in pugna est, quare dicitur ‘subjugate terram, et dominamini’.

Poznámky pod čarou:

1. Swedenborg here translates the Hebrew as Hephzibah and Beulah.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.