Bible

 

Ezechiel 34:24

Studie

       

24 Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum : ego Dominus locutus sum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 93

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

93. Statum hominis caelestis donati tranquillitate pacis, recreati per pluviam, et liberati a servitute mali et falsi, ita describit Dominus per Ezechielem,

Pangam illis foedus pacis, et cessare faciam feram malam terra, et habitabant in deserto confidenter, et dormient in silvis; et dabo illos, et circuitus collis Mei, benedictionem, et descende faciam pluviam in tempore suo; pluviae benedictionis erunt; dabit arbor agri fructum suum, et terra dabit proventum suum et erunt super humo sua in confidentia, et scient quod Ego Jehovah, quod fregero lora jugi eorum, et liberavero eos e manu facientium servire sibi eos:... vos grex Meus, grex pascui Mei, homo vos, Ego Deus vester, 34:25-27, 31:

et quod hoc fiat tertio die, qui idem in Verbo significat ac septimus 1 per Hoscheam,

Vivificabit nos a duobus diebus, in die tertio suscitabit nos et vivemus coram Ipso; et sciemus, et sequemur ad sciendi Jehovam; sicut aurora paratus egressus 2 Ipsius, et veniet sic pluvia nobis, sicut pluvia serotina irrigans terram, 6:2, 3:

quodque hoc comparetur germini agri, per Ezechielem ubi de Antiqua Ecclesia,

Sicut germen agri dedi te, et crevisti, et adolevisti, et venisti in decora decorum, 16:7:

tum

Surculo plantationum, et operi manuum Jehovae Dei, Esai. 60:21.

Poznámky pod čarou:

1. Septimum in the First Latin Edition

2. Schmidius has exitus over which Swedenborg wrote exortus in his copy, but here he prefers egressus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.