5
Et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui : super faciem terræ cades ; non colligeris, neque congregaberis : bestiis terræ et volatilibus cæli dedi te ad devorandum.
5
Et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui : super faciem terræ cades ; non colligeris, neque congregaberis : bestiis terræ et volatilibus cæli dedi te ad devorandum.
10183. ‘Et obduces illud auro puro’: quod significet repraesentativum omnium cultus ex bono, constat ex significatione ‘auri’ quod sit bonum amoris, de qua n. 9874; et 1 quod ‘obducere auro’ sit fundare super illo bono, n. 9490; at quod sit repraesentativum ejus, patet.
Poznámky pod čarou:
1. The Manuscript places this before sit.
5068. Quod Dominus se ‘Regem’ dicat his verbis, ‘Quando venerit Filius hominis in gloria Sua, sedebit super throno gloriae; tunc dicet Rex illis’, est causa quia regium Domini est Divinum Verum, ex quo et secundum quod fit judicium; sed ex illo et secundum illud judicantur aliter boni et aliter mali; boni quia receperunt Divinum Verum, judicantur ex bono, ita ex misericordia; mali quia non receperunt Divinum Verum, judicantur ex vero, ita non ex misericordia, hanc enim rejecerunt et inde in altera vita continue rejiciunt. Recipere Divinum Verum est non modo fidem habere sed etiam fidem agere, hoc est, quod doctrinae est, facere ut sit vitae. Inde est quod Dominus Se Regem dicat: quod regium Domini sit Divinum Verum, videatur n. 1728, 2015 f, 3009, 3670, 4581, 4966.