Bible

 

Ezechiel 29:15

Studie

       

15 Inter cetera regna erit humillima, et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos ne imperent gentibus.

Komentář

 

Move

  

'To move' denotes living.

(Odkazy: Arcana Coelestia 5605)

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8399

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8399. ‘Quod inter Elim et inter Sinai’: quod significet continuum et quale, constat ex significatione ‘Elim’ et ex significatione ‘Sinai’, ex quibus 1 liquet quid hoc intermedium significat; ‘Elim’ enim, ex fontibus et palmis quae ibi, significat verum et bonum quae sunt consolationis post tentationem, videatur versus ultimus capitis praecedentis, et ‘Sinai’, ex lege quae ibi promulgata est, significat bonum et inde verum; inde continuum et quale quod per ‘Sin’ significatur est bonum quod ex vero. Bonum quod ex vero est bonum quod apud spiritualem hominem est ante regenerationem, nam tunc 2 facit bonum ex vero, hoc est, quia ita mandatum est, proinde ex oboedientia; at bonum ex quo verum est bonum quod apud 3 spiritualem hominem est post regenerationem, nam tunc bonum facit ex affectione; prius bonum significatur per ‘Sin’, posterius per ‘Sinai’.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript places this after significat.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.