Bible

 

Ezechiel 29:14

Studie

       

14 Et reducam captivitatem Ægypti, et collocabo eos in terra Phathures, in terra nativitatis suæ, et erunt ibi in regnum humile.

Bible

 

4 Regum 18:24

Studie

       

24 Et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis ? An fiduciam habes in Ægypto propter currus et equites ?

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2589

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2589. De Gentium et Populorum qui extra Ecclesiam nati sunt, statu et sorte in altera vita.

Communis opinio est quod illi qui extra Ecclesiam nati sunt, qui ethnici et gentiles vocantur, non possint salvari, ex causa, quia non habent Verbum, ac ita ignorant Dominum, absque Quo nulla salus: sed usque ex illo solo sciri potest, quod illi quoque salventur, quia Domini Misericordia est universalis, hoc est, erga singulos; quod illi aeque nascantur homines, sicut qui intra Ecclesiam, qui pauci sunt respective; quodque eorum culpa non sit, quod ignorent Dominum: qualis itaque eorum status et sors est in altera vita, ex Divina Domini Misericordia, mihi ostensum est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.