Bible

 

Ezechiel 28:15

Studie

       

15 Perfectus in viis tuis a die conditionis tuæ, donec inventa est iniquitas in te.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2966

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2966. ‘Quadringentos siclos argenti’: quod significet redemptionis pretium, supra n. 2959 ostensum est, sed quid redemptionis pretium, 1 dicetur; redemptio est solius Domini, ita quoque redemptionis pretium; et hoc praedicatur etiam de receptione apud hominem, apud quem redemptionis pretium tantum est quantum recipit: redemptionis pretium est Domini meritum et justitia per gravissimas tentationes, per quas univit Essentiam Humanam Divinae et Divinam Humanae, et hoc ex propria potentia, et per unitionem illam salvavit genus humanum, ac imprimis illos qui ab Ecclesia spirituali sunt; quod Dominus justitia factus per gravissimas tentationes, videatur n. 1813, 2025, 2026, 2027; quod univerit Essentiam Humanam Divinae et Divinam Humanae, n. 1725, 1729, 1733, 1737, 1813, 2083; quod ex propria potentia, n. 1616, 1921, 2025, 2026, 2083, 2500, 2523, 2632; et quod per unitionem illam salvaverit genus humanum, ac imprimis illos qui ab Ecclesia spirituali, n. 2661, 2716; haec sunt quae significantur per redemptionis pretium:

[2] quod etiam id praedicetur de receptione apud hominem, apud quem tantum est quantum is recipit, constare potest ex eo quod Divinum Domini sit quod apud hominem facit Ecclesiam, nihil enim audit Ecclesia quam quod est proprium Domini; est bonum quod amoris et charitatis, et est verum quod fidei, quae faciunt id quod Ecclesia dicitur; quod omne bonum a Domino et quod omne verum a Domino, notum est; bonum et verum quod ab homine, non est bonum et verum; inde patet quod redemptionis pretium tantum sit apud hominem quantum is recipit:

[3] apud Judaeos, quoniam redemptio Domini tam parum aestimata fuit, ut vix esset aliquid, ideo dicitur apud Zachariam,

Dixi ad illos, Si bonum in oculis vestris, date mercedem meam, et si non, omittite; et appenderunt mercedem meam, triginta argenteos, et dixit Jehovah ad me, Projice illud ad figulum, magnificentiam pretii, quo aestimatus sum apud illos, 11:12, 13:

et apud Matthaeum, Sumpserunt triginta argenteos, pretium aestimati, quem emerant a filiis Israelis, et dederunt pro agro figuli, sicut praecepit mihi Dominus, 27:10 [KJV 9, 10];

‘triginta’ quod sit parum ut vix aliquid, videatur n. 2276; ita quod judaei non aestimaverint quicquam meritum et redemptionem Domini; at qui credunt omne bonum et omne verum a Domino, apud illos redemptionis pretium significatur per ‘quadraginta’, et in superiore gradu per ‘quadringenta’.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has nondum dictum est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2500

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2500. Profectus est inde Abraham versus terram meridiei quod significet progressionem Domini in bonis et veris fidei, constat a significatione ‘proficisci’ quod sit progredi, de qua n. 1457; et significatione ‘terrae meridiei’ quod sit bonum et verum fidei, de qua n. 1458. Prius in capite duodecim dictum est de Abrahamo quo ‘profectus eundo et proficiscendo versus meridiem’, cum in Aegyptum ibi vers. 9, 10, 10, quibus significatum in sensu interno quod Dominus, cum puer, progressus 1 in bona et vera quoad scientiam cognitionum n. 1456, 1459; hic nunc quod profectus versus terram meridiei, quibus significatur ulterior et interior progressio, quae est in bona et ver quoad doctrinam fidei 2 , quare hic dicitur ‘terra meridiei’, quia ‘terra’ in suo proprio sensu significat Ecclesiam, pro qua doctrina, n. 566, 662, 3 1066, 2117, 2118.

[2] Quod instructionem Domini in genere attinet, qualis fuerit, ex hoc capite in sensu interno elucet, nempe quod fuerit 4 per continuas revelationes, et sic per Divinas perceptiones et cogitationes ab ipso, hoc est, a Divino Ipsius, quas implantavit Divinae intelligentiae et sapientiae, ' et hoc usque ad perfectam unionem Ipsius Humani cum Ipsius Divino; haec via sapiendi nusquam dabilis est apud aliquem hominem, nam influxit ab Ipso Divino quod erat intimum Ipsius, quia Patris, a Quo conceptus: ita ab Ipso Divino Amore, qui soli Domino fuit, qui fuit quod universum genus humanum salvare vellet.

[3] Est arcanum quod vix adhuc alicui notum est quod in ipso amore insit 5 sapientia et intelligentia, sed qualis amor talis est; quod in amore insit sapientia et intelligentia, inde est, quia omnis influxus fit in amorem, seu quod idem, in bonum, ita in ipsam vitam hominis; inde est sapientia et intelligentia angelorum, quae ineffabilis; inde etiam sapientia et intelligentia hominum qui in amore in Dominum et charitate erga proximum; hi tametsi eam apud se non appercipiunt dum vivunt in corpore, usque in illam post obitum veniunt, ex causa quia illa in ipso amore et in ipsa charitate inest, videatur n. 2494. Quod autem amorem Domini attinet, ille fuit infinite supra amorem in quo sunt angeli, fuit enim ipse Divinus, quare in se habuit supereminens omnis sapientiae et intelligentiae, in quod tamen, quia natus homo et progressurus sicut homo secundum ordinem Divinum, successive Se induxit, ut Humanum Suum ita uniret Divino, et faceret Divinum, et hoc propria potentia.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has profectus

2. First draft has quibus similiter significatur progressio sed hic non in scientiam cognitionum, ut prius, verum in illis qui sunt ipsius doctrinae, quae fideiappellatur, sed quae est charitatis. Second draft as in the First Latin Edition but ulterior ac interior.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. First draft has non fuerit sicut apud alios homines per magistros et docentes, sed per continuas revelationes, quae insinuabantur a Divino Ipsius in perceptiones etcogitationes, et quod inde cognoverit quid bonum et verum, quo nempe sic continue sibi fecerit conclusiones, ex quibus semper ut novis ex se cognitionibus ulterius progressus, usque ad intelligentiam et sapientiam Divinam.

5. The Manuscript has sit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.