Bible

 

Ezechiel 28:1

Studie

       

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2968

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2968. Vers. 17, 18. Et constitit ager Ephronis, qui in Machpelah, quae coram Mamre, ager et spelunca quae in illo, et omnis arbor quae in agro, quae in omni termino ejus circumcirca, Abrahamo in acquisitionem, ad oculos filiorum Heth, in omnium intrantium portam urbis ejus. ‘Constitit ager Ephronis’ significat quod illud Ecclesiae: ‘qui in Machpelah, quae coram Mamre’ significat regenerationis quale et quantum: ‘ager et spelunca quae in illo’ significat quoad bonum et verum fidei: ‘et omnis arbor quae in agro’ significat cognitiones Ecclesiae interiores: ‘quae in omni termino ejus circumcirca’ significat cognitiones exteriores: ‘Abrahamo in acquisitionem’ significat quod soli Domino accepta: ‘ad oculos filiorum Heth’ significat secundum intellectum eorum: ‘in omnium intrantium portam urbis ejus’ significat quoad omnia doctrinalia.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Ezechiel 28:2

Studie

       

2 Fili hominis, dic principi Tyri : Hæc dicit Dominus Deus : Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti : Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non Deus : et dedisti cor tuum quasi cor Dei :